Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Anonymus [1576], Tragoedia De fortissimo S. Catharinae certamine, versio electronica (), 1883 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-tragoedia-de-fortissimo].
Previous SubSect

Next SubSect

-- --

Scena III. Maxentius – Catharina – Daemonicus – Typhus – Clitus – Philologus – Sophander
Quum nemo dictis, virgo, reclamet tuis,
Facile reportas te trophaeum iudice.
Adsunt, disertam qui tibi linguam opprimant
Sensusque captent, quos, Sibylla, personas,
Et verba mutent pertinacis pectoris.
Cat: Non si supernis vester oris Iuppiter,
Facundus istuc Mercurius aut advolet,
Permutet animi sensa, quae dixi, mei.
Quae nec potestas inferae Pluto domus,
Manesque cuncti, †quae† queant convellere.
Dae: Quid igitur istuc, virgo, producis novi,
Quod tam obstinata mens sibi fixit ratum?
Cat: Nullum deorum numen esse in fictili,

-- --

Nec magis in auro muscido quam stipite
Dignum supremo qui deus colitur locum.
Nec esse plures, quum deus solus potens 784] Locher 283sq. Non rota, non gladius, non saevi flamma tiranni / Falsivera potuit te superare fide. 790–1008] H 672–878, 881–92. 790–92] C 1180–82.
Mundum gubernare sine collega queat,
Vel imbecillis, vel piger sit, et impotens.
Turbam deorum et inde vestrorum nego
Numinaque ficta mille, tercentum Ioves,
Patres, sorores, coniuges et pellices,
Natos, parentes et procul ab atavis genus
Infame stupris, unde caelum fluctuet.
Dae: Sed haec poëtis ficta sunt mendacibus,
Indigna divis dum canunt caelestibus.
Quas nostra dudum fabulas vocat schola.
Cat: Has cum fateris esse tantum fabulas,
Cur veritatis invidus tales colis,
Quin voce falsos libera infamas deos
Aut dicta falso probra confutas palam?
Haec erit in illos siderum digna pietas.

-- --

Typ: Sed gaudet istis Iuppiter summus iocis,
Et per theatra publicos ludos amat,
Placatur unde numinis crebro furor.
Cat: Non hinc, philosophe, agnoscis esse daemonas?
Qui, quod severus non agi ferat Cato,
Lubens requirant, ut pudorem proterant
Aliosque ludant sceleris exemplo sui,
Quo puniantur supplicii exemplo sui,
In Styge rebelles quod deo soli luunt?
Hinc nec fluentum peierare audent Stygos.
Cli: Tu multa, virgo, non probata disseris,
Nam quae beatos poena terreret deos?
Vel fare, qua ratione tu sic asseras!
Cat: Immo quia terret peierata Styx eos,
Constat beatos esse nequaquam deos.
Sed si qua divos hos probat ratio, refer!
Cli: Quod totus orbis clamat assensu pari,
Non debet una dissidere publico.

-- --

Cat: Quod error ergo publicus persuaserit,
Sapiens reclamet nemo suadens rectius?
Cli: Atqui vel inde claret istorum decus,
Quod regna quorum praesides aras colunt,
Numine tuentur gloriosa satis suo,
Et iam vetustis illa servant saeculis: 807 et] H 689 : vel A. 826 requirant] H 708, C 1212 : requirat A. 844 servant] H 726 : servent A. 829sq.] BM 2,293–95 Hi Stygios ideo metuunt iurare per amnes, / Quod Stygiis mersi stagnis altaque palude / Dant scelerum atroces iusto sub iudice poenas; cf. Verg. Aen. 3,323sq. 839sq.] Sen. epist. 123,6 Et recti apud nos locum tenet error, ubi publicus factus est.
Adversus hostes conferunt victoriam
Animantque fortes pro suis regnis duces.
Cat: Quin ergo divis Troia adhuc perstat suis,
Quorum sacratas tam pia aras coluerat?
Babylona quare Persis evicit magis,
Quam magna Babylon impotentem Persidem,
Utraque deorum numini fidens pari?
Et noster Apis cur suam Aegyptum Iovi
Vestro subactam passus impotentior?
An et poëtis ficta dii bella emovent?
Phi: Sed multa multos signa confirmant deos,
Non occupato errore vulgi nomine,

-- --

Sed ante nostros perpetim aspectus vigent.
Caelum verendum sempiterno numine,
Et Phoebus alta luce mundo splendidus,
Phoebeque compar dans suas orbi vices,
Et quicquid inde fert opem mortalibus,
Est ille nobis rite censendus deus.
Sidera creandi vim beata conferunt,
Sidera vigorem rebus augendi inferunt,
Sidera disertae vocis inspirant melos,
Et omne munus mentis astris promicat.
Haec nec neganda sunt polorum numina.
Sunt sempiterna, vivida, omnipotentia.
Cat: Ut nemo vires ensis admirabitur,
Impactus haesit fortius si vulneri,
Sed pugilis artus et lacertos strenui,
Impegit alto qui mucronem verbere,
Sic illa caeli quae moventur sidera,
Non vi suapte, sed coacta sic rotant.

-- --

Nam si potestas libera vacandi foret,
Non hoc labore dii premi se perferant.
Deus haud videndus nemini mortalium,
Deus haud in uno fixus ut stipes loco,
Deus haud minister servit officiis heri,
Ut ista faciunt quaeque munia praesidis.
Nunc illa sursum, rursus in chaos ruunt.
Sed numquam ad Arcton progredi potentia
Affixa praescripto ut ministri limite.
An maius ipsi non inest numen viro?
Mutare vitae limitem hic non potest suae,
Prodesse amico, rursus hostem laedere.
Num erit ille quoque cum siderum cultu deus? 858] verendo sempiternum H 740. 867 nec] H 749 : ne A.
Max: Etiamne tantum ceditis virgunculae,
Et muta pro diis turba non valet loqui?
En paene victi subticent a faemina.
Ubi illa facilis palma, digna non sophis,
„Vincant puellam quum sophistae garrulam“?

-- --

Sop: Age, Caesar, illi profero munus novum,
Edisserendum grandiori pectore. –
Quum tollis omne, quod deus coli solet,
Heroas olim collocatos caelitus
Et clara caeli splendicantis sidera:
Quem nunc relinquis praesidem polo deum?
Quod nomen illi? Quaenam eum gentes colunt?
Cat: Quod nomen aliud soli et uni des deo?
„Deus“ vocatur quisquis ille praesidet,
Solusque quum sit, non eget cognomine.
Quotiesque sacrum nomen appellas dei,
Toties sonabis praesidem caelo et solo,
Toties creatis rebus auctorem dabis
Bonique fontem et omnium rerum basim.
Neque hic vocandus aetheris vis Iuppiter,
Lucisve Iuno, aut Pallas in sapientia,
Sed ubique solus haec dat atque unus deus.
Potensque cum sit omnium, haud sociis eget.

-- --

Summusque habere qui queat, quaeso, parem?
Bonusque fieri nemo ut optimus potest.
Est unus igitur optimus, summus, potens,
Nec par, nec alius, qui ferat nomen dei, est.
Eumque gentes mente non stupida colunt,
Doctique scriptis comprobarunt plurimi,
Sed error illos terruit vulgi nimis,
Ne, quos colebat vulgus, offendant deos.
Sop: At Christiani triplicem asseritis deum.
Et unde nostros sic reprendis caelites?
Numerumque nostris improbatum tu approbas?
Cat: Quum lippus huius aspicit solis iubar,
Minus videbit plusque taedii sentiet:
Iniuriosa est lippienti claritas.
Ubi quaeritatur numinis divinitas,
Caecutit hominum mentis imbecillitas
Nisi se videndam praebeat per gratiam 888–902] C 1291–303. 913–15] C 1304sq. 919–39] C 1307–18. 922–28] Vulg. Ioan. 9,39 in iudicium ego in hunc mundum veni ut qui non vident videant et qui vident caeci fiant; cf. Marc. 4,11sq. et Luc. 8,10; Greg.B. moral. 20,3 Lux quippe ipsa corporea, quae oculos sanos irradiat, infirmos obscurat; et dum lippientibus oculis claritati solis intenditur, plerumque eis caecitas ex luce generatur.
Et mundet oculos clariore lumine.

-- --

Nec mira res est, si videre non licet,
Cum vos videntes lumen astu clauditis,
Nec clariorem gratiam deposcitis.
Humana si me ratio dicentem audiet,
Non assequetur sensa de tanto deo.
Terrena sed mens altius praetervolet
Et se sacrato numini det subditam
Credatque donec spiritum dei hauriat!
Cognoscet illum tunc patrem cum filio,
Quem, cum sit unus, trinus ut sit, noverit,
Nec solida turbet unitatem trinitas.
Ut noster animus (parva si magnis licet
Conferre) ut unus partibus constat tribus:
Ratio memoriam parturit namque ut parens,
Ab iis voluntas prodit instar spiritus.
Haec nos imago reddit assimiles deo,
Refertque qualemcumque triadis imaginem.
Hic ergo summus filium misit parens,

-- --

Miro et stupendo, ut se decet, mysterio,
Ut quod sibi mortale peccasset genus,
Aequalis illud plecteret natus sibi.
Ne, nemo tota gente dum mortalium
Par est piare, quod nefas patraverat
(Namque in supremum maxima est iniuria
Neque ullus alto par et aequalis deo),
Periret omnis carnis imbecillitas.
Nam si severo perdidisset nos flagro,
Vindex fuisset ille iusti durior.
Impune nostrum sin remisisset nefas,
Iuris quoque hic fuisset indulgentior.
Sic aequitatem temperavit caritas.
Natus piavit crimen, hic passus crucem,
Pietate nostri motus, ut mitis deus.
Uti qui sub illo mite collum miserit
Dederitque firmam despicax vani fidem,
Vita fruatur sempiternae gloriae

-- --

Caelestis immortalitatis particeps.
Non ut colatur ceu deus, sed ut hunc colat,
Et ut colendo sit beatus iugiter.
Dae: Etsi mineris, Caesar, et flammam et necem,
Fateor aperta voce Christum cum patre
Solum universi praesidem mundi deum. 968–72] C 1340–44.
Max: O dii, cerebrum ter quater sacerrimum!
Reliquine deliro seni assensum datis?
Phi: Confiteor et ego voce Christum libera.
Cat: O ter beati pectoris sententia!
Hoc demum opus caelestis est sapientiae.
Cli: Constanti quoque Christum fide deum assero.
Typ: Similisque nostro pectori perstat fides.
Sop: Christum fatemur singuli in summa deum.
Num, Caesar, ipse sero nobiscum sapis?
Max: Pro, os nefandi morionis impudens!
Effunde miles oris immitis genas,
Redeant per ipsas probra rimas faucium!

-- --

Et hanc vetustam, quam prope videtis, casam,
Propere – furore differor – succendite!
Istuc iugatim tot magistros mittite,
Nec noster ullam ferre scit furor moram!
Trahite feroces! Ista sit vestra pietas!
Dae: Quid, virgo, nostri numne sit Christus memor?
Nam nulla nobis plura discendi mora est.
Cat: Fidenter istis corpus ignibus date,
Mortale flammis quicquid est dissolvite!
Mens astra Christo transvolabit auspice.
Max: Hanc inde seduc, miles, virginem magam!
Obdurat horum cantibus mentem suis.
Caedatur intus flexili flagro cutis,
Nostri oculi ut isto gaudeant spectaculo!
Cat: Abeo, sed ista state constantes fide,
Nec vos ferocis Caesaris vis impotens
Perturbet! Alto rex deus solio videns
Certamen istud en coronas praeparat.

-- --

Vos mox triumpho regna caeli maximo
Ibitis Osannah succinentibus choris.
Phi: Ne metue, virgo, mentis inconstantiam!
Firmabit idem, qui dedit, Christus fidem.
Nec sero quanquam deditos sibi deseret:
En nos moratur dexter assistens patri.
Vale, virgo, nostrae dux salutis omnium!
Nos ante Christum creditum praevisimus. 988–92] C 1354–58. 998–1002] C 1359–61. 1004] C 1365. 1007] C 1364. – dux salutis] Prud. cath. 9,94 Ad brevem se mortis usum dux salutis dedidit.

Previous SubSect

Next SubSect


Anonymus [1576], Tragoedia De fortissimo S. Catharinae certamine, versio electronica (), 1883 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-tragoedia-de-fortissimo].
Powered by PhiloLogic