Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Anonymus [1576], Tragoedia De fortissimo S. Catharinae certamine, versio electronica (), 1883 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-tragoedia-de-fortissimo].
Torbelus – Daemonicus – Clitus – Sophander – Philologus – Typhus – Macarius
Peragenda magni iussa sunt Maxentii
Et convocandi hodie philosophantum greges,
Qui cum puella disserant phanatica.
Sed ubi docentum scisciter diatribam? –
Perplexa nodis audio sophismata
Et grande quiddam voce perplexa iaci:
Removebo latas porticus tectae fores.
Sapiens senatus, veritatis arbiter,
Vobis cerebrum vimque pectoris precor
Et veritatem nosse, quam disquiritis!
Dae: Sit iste felix, hospes, adventus tuus!
Num quaeris unam veritatis indicem

-- --

Gemmamque multis abditam sapientiae?
Haec te beatum reddet affatim schola,
Errore vulgi liberum atque insania.
Tor: Vos este soli sic beati ac liberi,
Verbis potentes sed caretis censibus,
Quum nunc beatos gaza dives personet.
Cli: Natura nato, quod sat est, homini dedit.
Nil quaerat extra, quum beatus sit domi!
Aurum beatos non facit sed anxios.
Tor: Aliud potentis Caesaris iussu fero:
Vos ut scientum de tot urbis millibus
Suprema doctrinae eligatis pectora.
Sop: Num Caesar aulam philosophis ornet suam,
Sapiat ut ipse rector orbis, aut sophos
Gubernet amplum gentibus regnum patens?
Phi: Non queat in aulis mollium cum purpura
Rigida manere principi virtus comes
Et ausa verum ferre libertas palam.

-- --

Cum purpuratis purpurata opus est loqui.
Typ: Simulare nescit nostra turpitudinem,
Libera profatur lingua verum pertinax
Fastus tyranni fronte non trepida ferens. 673 censibus] H 596 : sensibus A. 685 virtus] H 608 : Vittus A. 662] Sen. Phaedr. 639 Ambigua voce verba perplexa iacis; Sen. Thy. 270 grande quiddam.
Et mens ruinis non movenda caelitus
Servire inepta illis tyranni nutibus.
Tor: Non hoc, sophistae, postulat Caesar modo,
Sed Christianae dogma sectae iam recens
Edisserendum, cuius id sit roboris,
Contraque divûm est asserenda dignitas.
Dae: Facile novellum Christi dogma vellimus,
Quod nullus unquam philosophantium edidit,
Natura nec summum sinit hominem deum.
Tor: Non ista moror, o bone senex, surdo occinis.
Lectos sed isto doctiores ordine
Offerte! Ducam. Caesar haud patitur moras.
Dae: I, dum requiro seligendos paululum,
I, refer ituros! Mox sequemur proximi.

-- --

Mac: Dii gentium sunt daemones, dii gentium
Sunt daemones, dii gentium sunt daemones!
Dae: Monstri quid istic, o sodales, obviam
Venit aethera vociferationibus replens?
Mac: Dii gentium sunt daemones! Cli: Vesanus est
Stolidus senex, oberrans compita et vicos
Totis diebus. Macarium vulgus vocat.
Mac: Dii gentium sunt daemones! Resipiscite,
O infideles, opificem rerum omnium
Verum deum, Christum eius atque filium,
Veneremini! Dii gentium sunt daemones!
Sop: Fatue senex, incontinentem comprime
Linguam atque sordidum os! Mac: Ita est, dii gentium
Sunt daemones! Dae: Caenose, squallide, vapula!
Mac: Ut mille fustibus me verberes, haud desino
Clamare, quod dii gentium sint daemones.
Cli: Fatuum sinas! Mac: Dii gentium sunt daemones!
Dae: Ne turba murmur nostra confusum ferat,

-- --

Cum disseremus, quinque pro turba sonent,
Ut quisque nostrum solus induat decem,
Nam tantus istic coetus est astantium.
Reliqui probanda assensu et nutu iudicent!
Cli: Recte, molestus sic erit sermo minus.
Sed si quis astu plus videt quam ceteri,
Opus iuvet commune voce libera!
Typ: Tandem vocati quin moras dirumpimus!
En Caesar astat taedio nos expetens. 710 Stolidus] Cf. B 1095. 726] nutu et assensu A. 702] Sen. Herc.f. 588 nec patitur moras. 705–21] B 1085–110. 705] Vulg. psalm. 95,5 omnes dii gentium daemonia. 719–21] B 1107–10. 722–64] H 628–70.


Anonymus [1576], Tragoedia De fortissimo S. Catharinae certamine, versio electronica (), 1883 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-tragoedia-de-fortissimo].
Powered by PhiloLogic