Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Anonymus [1576], Tragoedia De fortissimo S. Catharinae certamine, versio electronica (), 1883 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-tragoedia-de-fortissimo].
Maxentius – Ichthybolus – Torbelus
Ad tanta divûm probra quin tu, pontifex,
Patronus Apis numen asseris tui?
Ich: Dii non patroni verba, vindictam petunt.
Iratus Apis gramen expascit minus
Presso boatu nulla dans oracula,
Poenas necata donec illa solverit.
Nec, si diu differs, diu dii perferent.
Max: At multa docta disputat facundia.
Ich: Ergo scientum de tot urbis millibus,
Huc disputatum, secta quae Christi novet,
Vocentur, arte ceteros qui praeeant!
Mox Christianam riserint vesaniam,
Tollatur urbe quo molestum diis caput.
Nam si venenum serpat istud altius,

-- --

Dii sceptra tam lati imperii tibi auferent
Hosti faventes, Caesar, infenso tibi.
Max: Ah absit istud facinus! Absit hoc nefas!
Peribit illa, pertinax si disserat,
Quamvis amoris vis mihi secus imperat.
Et fors puella mollibus sermonibus
Solvet severam sub sophis sententiam.
Torbele, quotquot sunt sophon gymnasia,
Quos docta studiis ornat Aegyptus, voca!
Tor: Mandata magni Caesaris velox ago. 633–704] H 520–43, 580–627. 633–40] C 750–54. 641] 679. 649] Sen. Med. 931sq. Incognitum istud facinus ac dirum nefas / a me quoque absit. 653] C 764.

-- --

Actus III.


Anonymus [1576], Tragoedia De fortissimo S. Catharinae certamine, versio electronica (), 1883 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-tragoedia-de-fortissimo].
Powered by PhiloLogic