Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Anonymus [1576], Tragoedia De fortissimo S. Catharinae certamine, versio electronica (), 1883 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-tragoedia-de-fortissimo].
Previous SubSect

Scena VII. Maxentius – Catharina – Livia
Age, virgo, fatis si quod est omen meis
Mentemque Phoebus implet, huc expectora!
Humana nam non ora nec vultus tibi,
Est omne divinum, quod ex isto excidit.
Cat: Non ista, princeps, ora, nec vultus vide,
Mortalis huius quae caducus fert vigor,
Sed quae sonat mens, sola divini capax,
Monita beatis audias caelestibus!
Miror, potenti qui Romam regis manu
Orbemque totum, qui tuos alto premis
Hostes triumpho, nec subesse sustines

-- --

Servile saxo subdere caput fictili,
Et tot deorum monstra forma tortili
Lignis dolatis, artificis edita manu
Colere beato pro poli excelso deo,
Placare caesis daemonas centum hostiis,
Tanquam Falerni belluarumque indigos.
An non dii si sint, abunde isthaec parent
Si fors egebunt? At deus sat est potens
Et quisquis eget, hoc se deum casu negat.
An sistra vestros pulsa delectant deos,
Quibus nec auris nec soni sensus capax,
Stupido refinxit aere quos homo artifex?
Prius iacebat fomes hic truncus foco,
Decemve marmor vix movendum vectibus,
Aut aes recocto ter scelestum pulvere.
Accessit istuc sacrilega artifex manu,
Effinxit inde membra mortalis viri,
Caput, lacertos, pectus, os, manus, pedes: 298 auris] H 266 : auri A. 274–89] C 478–90. 303 sacrilega … manu] Hor. carm. 2,13,2.

-- --

Nec hanc inertem perspicis formam dei?
Si fictus est tibi, quin magis fictor deus?
Deosne quisquam, qui deus non sit, facit?
Caelestis est mens, fixus uni nec loco,
Delubra, lucos, phana nec petens deus,
Nec aere fusus, corporis nexu carens.
Sibi fecit aedem totius poli ratam
Habitans in altis rector orbis unicus
Qui sit colendus mente, non caeso bove,
Nec thure, fuso nec ter aut quater mero.
Sed si piandum est crimen infestum tibi,
Non hoc boatu belluarum insontium:
Pietate placa numen iratum dei!
Nefas repelle perfidum, iustum cole
Stabile! Parabis hac via sceptrum tibi
Et sempiternae sedis ad superos decus.
Max: Nova, virgo, nobis mente miranda sonas,
Non occupato iudicanda pectore.

-- --

Sacris vacandum, post, quid id sit, audiam.
Vos hanc remotas abdite in partes domus,
Donec peracto plura scisciter sacro!
Age, uxor, aras thure divorum cole!
Liv: Deduc, sacerdos, rite in aedem Caesarem,
Sacris faustum et auspicatum nunc lita! 314] Sen. frg. 123 Vultisne vos deum cogitare … non immolationibus et sanguine multo colendum … sed mente pura. – Ps.Cato dist. 1,1sq. Si deus est animus ... Hic tibi praecipue sit pura mente colendus. 322–26] C 499–503. 324 quid id sit] Plaut. Men. 762, Poen. 92.

Previous SubSect


Anonymus [1576], Tragoedia De fortissimo S. Catharinae certamine, versio electronica (), 1883 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-tragoedia-de-fortissimo].
Powered by PhiloLogic