Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Anonymus [1576], Tragoedia De fortissimo S. Catharinae certamine, versio electronica (), 1883 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-tragoedia-de-fortissimo].
Chalepus – Maxentius – Octa-

-- --

vianus – Torbelus – Livia – Catharina
Prodire, miles, Caesarem istuc perstrepe,
Stupendus ut sit barbarae Aegypti solo!
Max: Abimus ergo Serapis ad sacra Nilici?
Oct: Praesto reliqua, tua sola maiestas abest.
Max: Parata miro sacra sumtu barbara
Videbis, uxor. Apis imperium mihi
Eous amplo, quam patet Phoebus, solo
Litatus istis dexter addicat sacris!
Liv: Sit semper iste dexter ad votum deus!
Non male reguntur regna quae dii deferunt:
Merito colantur ergo sumtu regio!
Max: Sapienter istud, mentis o concors meae.
Tor: Concede, virgo, Caesar hac phanum petit!
Cat: Sed ante Caesar arguendus est palam, 240] Verg.Aen. 1,364 dux femina facti. 252–329] H 220–97. 265sq.] C 440sq.
Quam tam nefandas error inficiat manus.
Tor: At lingua mentem isthaec sonat phanaticam.
Preme, virgo, verba vocis ingratae, precor!

-- --

At tamen ad ipsum transitum paro tibi.
Princeps, Sibylla credo Phoebi quaepiam
Divina spirans expetit coram loqui.
Max: Forsan profertur omen ad sceptrum mihi.


Anonymus [1576], Tragoedia De fortissimo S. Catharinae certamine, versio electronica (), 1883 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-tragoedia-de-fortissimo].
Powered by PhiloLogic