Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Anonymus [1576], Tragoedia De fortissimo S. Catharinae certamine, versio electronica (), 1883 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-tragoedia-de-fortissimo].
Catharina – Nutrix – Agla – Therpe

-- --

Edicta quae sint Caesaris, nutrix, tenes?
Et quos suorum daemonum cultus paret
Superba sculptis sceptra subiciens diis?
Ridendane an deflenda sunt isthaec magis?
Nut: O virgo Christi plena spirans numine, 185] inultum et abire sinis A. 172sq.] BM 1,414sq. Ante ea neglectus meliori pascitur Apis / Gramine. 186–249] H 154–218. 186sq.] C 248sq. 189 Ridendane an deflenda] C 1279.
Merito reprendis coepta vesani ducis,
Sed quo vocat princeps sequendum subditis.
Cat: O absit hoc nefas, sequendum subditis
Quo dux nefandus saxa adorare imperans
Forsan vocabit! Quid, necem ergo si imperet,
Vocet ad scelus, mandet latrocinii nefas,
Patriamque uti prodas, parentes eneces,
Facias, potens sit quamlibet qui hoc imperat?
Vita, patre, patriane Christus carior?
Nut: Tu verba, quam sensi, secus, alumna, excipis,
Nam tale numquam Caesari obsequium probo.
Nec hanc ab ipso lacte perfidiam dedi,
Nec, si quid ille criminis fors imperat,

-- --

Censeo patrandum: nulla vis cogat malum!
Sed nos inerme, debile mulierum genus,
Contra furores Caesaris quid possumus?
Tantisper illa sacra dum patrat furor,
Secreta solae inter domus penetralia,
Quod quimus unum, rite fundamus preces!
Cat: Debile repressit foeminae aviditas genus,
Adserpsit in stirpem inde muliebrem lues.
Hinc nos inermes, debiles omnes sumus.
Sed Christus antidoto luem istam sustulit,
Et posse dedit ultra impiorum arma et minas.
Nut: Quid hisce verbis, virgo, praetendis geri?
Cat: Infanda Caesar sacra cum praesens geret,
Certum est parantem voce coram carpere.
Confido, Christus coepta curabit deus.
Nut: Facinus, puella, non puellae dictitas!
Animus tyranni virginis molli sono
Trux non movetur: pone spem vanam, precor!

-- --

Cat: Emensa nostris spes foret si viribus,
Spe pulsa dudum coepta posuissem impotens.
Sed cum supremo spes mihi infixa est deo,
Sperare possum quidlibet tali auspice.
Nut: Tentare Christi numen audax non times?
Facinus inauditum tenera virgo paras?
Cat: Sic magna semper Christus ex vili gerit,
Demissa tollit, deprimit sublimia.
Holofernis alti sustulit Iudith caput,
Matrona vilis, magna sed soli deo.
At pectus expugnare, non arma expeto. 192] Sen. Oed. 296 sed quo vocat me patria, quo Phoebus, sequar. 193] Octavia 461 hoc absit nefas. 205–09] C 310sq., 313–15. 217] C 309. 222–40] C 316–25, 329–36.
Nut: Animum domare quam arma saepe est fortius:
Haec qui domat, premit. Animum qui urget, movet.
Si pergis istuc, pectus irati ducis
In te nefandas mortis exquiret cruces,
Flagrisque rectam terror incesset fidem.
Cat: At ferre Christo mortis optandae decus
Sola est voluptas, ardor huc mentis vocat.

-- --

Animos virorum suscitet dux foemina,
Quae firma sanctam morte testetur fidem.
Nut: Sed cui relictam deseres nutricem, hera?
Cat: Ne me retentes nostra per solatia!
Excussit ista solus ardor siderum.
Solamen illic nobile, hic conflictus est.
Nec miles alto vertice trophaeum gerit,
Victor priusquam ex hoste suppresso redit.
Agl: Sed en, caterva septus erumpit ferox!
The: Secede, tibi consule, hera, vel tecum abstrahar!
Cat: Nil vos timete! Quicquid est periculi,
Subibo sola, fulta Christi numine.
Istic ad aedis phana tendentem moror:
Hoc, Christe, factum, quod movente te paro,
Felix secundes, et tua ipse dirige!
Pectus paravi, verba, moderator, rege!


Anonymus [1576], Tragoedia De fortissimo S. Catharinae certamine, versio electronica (), 1883 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-tragoedia-de-fortissimo].
Powered by PhiloLogic