Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Anonymus [1576], Tragoedia De fortissimo S. Catharinae certamine, versio electronica (), 1883 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-tragoedia-de-fortissimo].
Triarax – Trillus – Cyrus – Agapius – Dares – Pistochares
Io triumphe! Aegyptii, nunc plaudite
Laetique diis rependitote gratias,
Grates et ipsi redditote Caesari,
Quod fausta nobis haec reduxit tempora,
Quibus deorum sempiterna numina
Revocata mox cultu vigebunt pristino!
Tri: O aureum vere et beatum seculum,
Quo ter quaterque maximus Maxentius
Aegyptios sic vindicat pius deos,
Galilaea gens scelerata quos oppresserat
Et exules toto prope orbe eiecerat!

-- --

Quidni sit ergo Caesar ipse Aegyptius?
Cyr: Neglectus ante nunc Serapis cornua
Extollet et meliora tondet pascua.
Iam nunc Osiri, Anubidi et sacrae Isidi
Io imperator ipse restaurat sacra!
Aga: Os impium! Blasphema tu libamina
Monstris deûm dicata dictitas „sacra“?
Veniet dies, quando orbis isthaec arbiter
Severus olim vindicabit acriter,
Sibique Christus debitum asseret decus.
Dar: Eheu, mali quantum haec trahent sacrificia
Ter execranda, Stygis et pianda sulphure!
Heu quam cruentam, ut vereor, haec stragem dabunt!
Pis: Pro, magne rector siderum, tantum nefas
Non vindicas, inultum abire et hoc sinis?


Anonymus [1576], Tragoedia De fortissimo S. Catharinae certamine, versio electronica (), 1883 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-tragoedia-de-fortissimo].
Powered by PhiloLogic