Welcome to PhiloLogic |
home | the ARTFL project | download | documentation | sample databases | |
Anonymus [1576], Tragoedia De fortissimo S. Catharinae certamine, versio electronica (), 1883 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-tragoedia-de-fortissimo].
Scena IIII.
Io triumphe! Aegyptii, nunc plaudite Laetique diis rependitote gratias, Grates et ipsi redditote Caesari, Quod fausta nobis haec reduxit tempora, Quibus deorum sempiterna numina Revocata mox cultu vigebunt pristino! Tri: O aureum vere et beatum seculum, Quo ter quaterque maximus Maxentius Aegyptios sic vindicat pius deos, Galilaea gens scelerata quos oppresserat Et exules toto prope orbe eiecerat! Quidni sit ergo Caesar ipse Aegyptius?
Anonymus [1576], Tragoedia De fortissimo S. Catharinae certamine, versio electronica (), 1883 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-tragoedia-de-fortissimo]. |