Welcome to PhiloLogic  
   home |  the ARTFL project |  download |  documentation |  sample databases |   
Anonymus [1576], Tragoedia De fortissimo S. Catharinae certamine, versio electronica (), 1883 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-tragoedia-de-fortissimo].
Previous Section

Next Section

-- --

Ihs Prologus
Salve, Austriae decus omnium illustrissimum
Atque archidux, columen Tyrolis inclytae
Sobolesque regum, ter quaterque maxime
FERNANDE princeps, spes basisque Teutonum!
Salveto dehinc, procerum corona illustrium,
Regiminis alti praesides clarissimi,
Denique, theatro quotquot huic assistitis,
Seu litteris, seu stirpe, seu virtutibus,
Sive omnibus clari et politi his dotibus!
Salvete cuncti, aures benignas et date!
Quod auspicatum esse omnibus Christus velit,
En, praeco ludi primus ad vos prodeo,
Ut cuius huc pedem tulistis gratia,
Telam ordiar. Novi semel spectaculi
Quam vultis ergo modo adfero tragoediam

-- --

Non fabulosam, haud ludicram, nec futilem,
Quae naeniis aut lubricis constet iocis,
Qualem histriones assolent leves dare,
Sed seriam, sed sobriam, sed utilem,
Quae sit scholis nostrisque digna actoribus,
Accomodata Christianis et viris,
Quae cum auribus sit grata, pascat lumina,
Simul acre pigris calcar addat mentibus!
Qua virgo strenua excitat molles viros
Catharina: virgo castitate nobilis
Et gemma nymphas inter ceu rutilans sacras,
Doctorque cunctis eminens sapientibus
Palmamque martyr inclytae victoriae
Gerens, tyranno quam retulit ab impio,
Cuius truces illam minas vultu gravi
Risisse, verba et execratam mollia,
Promissa respuisse sceptra et regia
Tandem fame superato, acerbo et mastige,

-- --

Fractaque vi precum rotarum machina
Caput machaerae subdidisse fortiter
Historica veterum scripta patrum comprobant,
Quin certa tenet ecclesiae et constans fides. 24–29] H 4–8 Qua virgo molles fortis excitet viros, / Catharina honore triplici atque nomine: / Virgo pudica castitate nobilis, / Doctorque grandi mente Christum disserens, / Et Martyr alto pectore Tyrannum ferens. 24] 240; C 336. molles viros] Sen. Ag. 686.
Sed quo videre dimicantem gnaviter
Possitis ipsi Costidem virgunculam
Membris tenellam, animo sed insuperabilem,
Cedam statim, postquam argumentum dixero.
Vos interim patulis oculis et auribus,
Linguis favete, animisque adeste benevolis!
Dum sacra divis Nilicis Caesar parat,
Magicis tyrannus deditus Maxentius,
Catharina Christo plena sceleratum arguit
Christumque voce confitetur libera
Altoque falsos pectore explodit deos.
Caesar diserta victus hic a faemina,
Doctos sophistas quinquies decem vocat,
Quos virgo victos veritate perpulit

-- --

Ad sancta Christi confitenda dogmata.
Quos Caesar ira percitus neci dedit,
Bellique praefectum et piam sibi coniugem,
Sed Christianam virginem in thalamum allicit.
Verum prophanos cum recusaret thoros,
Tormenta post diversa detruncat caput:
Mens cuius aulam caelitum felix petit,
Corpusque olivo monte Sinai fluit. 44–59] H 40–55. 56 recusaret thoros] Sen. Herc. 349 fore ut recuset ac meos spernat toros. 57 detruncat caput] Ov. met. 8,769.

Previous Section

Next Section


Anonymus [1576], Tragoedia De fortissimo S. Catharinae certamine, versio electronica (), 1883 versus, Ed. Tilg, Stefan [word count] [anonymus-tragoedia-de-fortissimo].
Powered by PhiloLogic