Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Stepanic Selnicki, Nikola (1553-1602) [1593, Zagreb]: Electi episcopi Sirmiensis epistola qua expugnationem Sciscii per Turcas factam describit., versio electronica, Verborum 697, ed. Martin Juraj Kovacic [genus: prosa oratio – historia; prosa oratio - relatio; prosa oratio - epistola] [numerus verborum] [step-n-expugn.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Salvus quidem atque incolumis gratia Dei huc domum appuli; verum tamen omnia ingenti metu et hostili terrore percussa inveni. Postquam enim nostri ab obsidione fatalis castri Petriniae re infecta

-- 206 --

nemine persequente turpissime fugerunt ac ad propria dilapsi sunt, illico hostis animadversa nostrorum fuga infelix Sciscium gravissima obsidione cingit, aggeres in ulteriori Colapis ripa e regione Castri Sissek summa cum celeritate excitat, bellica admovet tormenta, nova arcis moenia, ante meum reditum a fratribus egregie restaurata diruit, propugnacula concutit, pontem in Colapi e regione ecclesiae quae fuit in oppido citissime parat, exercitum in insulam trajicit, irruit, impetit, ac acerrime oppugnat. Castri moenia nonnisi 50. Germani et totidem Capituli homines, quibus praeerant duo canonici, Andreas Fabritius et Caspar Granya, fortissime defendebant. Nam illi haramiae qui a DD. Styriacis in antemurali pro praesidiis collocati viso hostis adventu omnes relictis stationibus diffugerant. Nostri cum frustra petita expectarent subsidia et neque etiam ulterius tantae hostium vi et potentiae resistere possent, sexto oppugnationis die colloqui se cum hoste velle dicunt. Facta potestate petunt inducias deliberandi num castrum illi tradere debeant ut vel sic tempus extrahant donec et ea, quae ad ulteriorem defensionem necessaria fore videbantur, appararent et a nostris fortassis aliqua submitterentur auxilia. Turca tamquam victor eo magis nostris insultare, nunc minis, nunc speciosis promissis ad deditionem sollicitare Hraztovicensem Agham pro obside obtrudere donec a Beghlerbegho et Passa fidei faciendae causa literae adferrentur, tum errare nostros dicit si tantae imperatoris Turcarum potentiae posse resistere putarent, aut si quidquam ab his praesidii sperarent, qui suis rebus diffidant, sese tamen scire hoc, quod copiae nostrae perfugissent, ac ad propria dilapsae sint. Licere

-- 207 --

illis incolumibus castro excedere et in quascunque partes velint sine metu proficisci. Allatis a Beghlerbegho fidei literis hostes accurrunt, deditionem sollicitant. Tunc nostri in confertissimum hostem simul universa bellica tormenta, quae partim globis, partim cathenis ferreis ac plumbeis frustis impleverant, explodunt adeo ut pedem referre sit coactus. Hostis visa suorum ingenti strage nimium exacerbatus vires recolligit, oppugnationem denuo instituit, castrum circumdat, scalas admovet, aditum rimatur, clypeosque ad tela sinistra protectus objicit, prensat fastigia dextris. Nostri e contra sese strenue defendere, pro moeniis pugnare, pulveres, ignem et saxa demittere, alii sclopetis, alii strictis ensibus et omni genere telorum hostem impetere certabant. Multitudine tandem ac potentia hostium fracti, vulneribus confossi, inquiete enervati ruunt amentes haud dubiam in mortem. Andreas Fabricius canonicus et circiter 20. alii vivi capiuntur, Caspar vero Granya ejus collega cum aliis fati sociis fortiter pro fide Christiana et amore dulcissimae patriae digladiando capite truncatus ibi interiit. Nunc Beghlerbeghus castrum reficit, ac ex lignis et luto communit. Et jam e regione ejus ultra Colapim, ubi est illa turris lapidea, propugnaculum triangulare erexit; illinc, veluti e specula quadam arcis moenia tutaturus. Novigrad in portu Savi castrum D. Bani combussit. Nobis autem obsidionem, aut regni devastationem, et ultimum excidium, nisi sese dediderimus, minatur. Pauci pedites Germani aedes, hortos, ac vineas nostras custodiunt, adeo metu perculsi ut potius fugam quam defensam moliantur. Alia nulla habemus praesidia. D. Echenperger est hic: generalis Carlostadiensis

-- 208 --

et Sclavoniae in suis stationibus qui summis simultatibus de dignitate contendunt. Interea ex eorum discordia periit Sciscium vix unquam recuperandum, peribunt et aliae regni reliquiae, pereant et illi. Misera plebs adeo est consternata ut maledicat diei nativitatis suae, sedes mutare, reculas circumferre, charissima pignora liberos circumducere cogitur non sine summo ejulatu et lacrymis, sed quo se recipiat nescit. Quis talia fando temperet a lachrymis!

Vade retro

Vade porro


Stepanic Selnicki, Nikola (1553-1602) [1593, Zagreb]: Electi episcopi Sirmiensis epistola qua expugnationem Sciscii per Turcas factam describit., versio electronica, Verborum 697, ed. Martin Juraj Kovacic [genus: prosa oratio – historia; prosa oratio - relatio; prosa oratio - epistola] [numerus verborum] [step-n-expugn.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.