Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Petric, Frane (1529-1597) [1591, Ferrara]: Zoroaster et eius CCCXX oracula Chaldaica Latine reddita, versio electronica, Verborum 7671, ed. Erna Banic-Pajnic [genus: prosa oratio - tractatus; prosa oratio - versio] [numerus verborum] [petric-f-zoroaster.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

DAEMONES, SACRIFICIA

Natura suadet esse daemonas puros.

Et mala materiae germina, utilia, et bona.

295 Sed haec in abditis septis mentis revolvo.

Ignis simulacrum saltatim in aere in tumorem extendens.

Vel etiam ignem infiguratum, unde vocem currentem.

Vel lumen abundans radians, streperum, convolutum.

Sed et equum videre, luce magis fulgurantem.

300 Vel etiam puerum suis humeris inequitantem equo.

Ignitum, vel auro distinctum, vel spoliatum.

Vel etiam sagittantem, et stantem super humeris.

Multoties se [ERROR: no reftable :]

se umjesto si.

dixeris mihi, cernes omnia leonem.

Neque enim coelestis curvitas, tunc apparet moles.

305 Astra non lucent, lunae lux opertum est.

Terra non stat, cernuntur vero cuncta fulminibus.

Neque naturae voces per se visile simulacrum.

Non enim oportet illos te spectare antequam corpus sacris purgetur.

Quando animas mulcentes, semper a sacris abducunt.

310 Ergo ex finibus terrae exiliunt terrestres canes.

Numquam verum corpus mortali homini monstrantes.

Operare circa Hecaticum turbinem.

Nomina barbara, numquam mutaveris

Sunt enim nomina apud singulos a Deo data,

315 Potentiam in sacris ineffabilem habentia.

Quando videris forma sine, sacrum ignem,

Collucentem saltatim totius per profundum mundi,

Audi ignis vocem.

FINIS
Vade retro


Petric, Frane (1529-1597) [1591, Ferrara]: Zoroaster et eius CCCXX oracula Chaldaica Latine reddita, versio electronica, Verborum 7671, ed. Erna Banic-Pajnic [genus: prosa oratio - tractatus; prosa oratio - versio] [numerus verborum] [petric-f-zoroaster.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.