Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Auctores varii (1590) [1590]: Epistolae Siscienses, versio electronica, Verborum 11.224 (pro tem), ed. Josip Kolanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [sisak-epist.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
187, 1592. svibanj 2. Ratni tabor
KAZ, ACA fasc. 27, nr. 11/55. Izvornik
Reverendi domini et patres colendissimi, orationum commendationem.
Perfecto destinato opere hostili castroque bene munito Caunis hodie hora octava transtulit castra in singularem planiciem qui imminet oppido Hraztovicensi, ubi condam virgines Hraztovicenses ad mediam usque noctem coreis indulgebant. Castris fixis restaurat Hraztoviczam qua restituta Goras, quibus praeter portam nihil aliud deest atque aliquot asseres, restaurabit. Heri sub crepusculum casulam quandam stramineam pro apibus fovendis, per custodes Berzayenses sub Berzay factam, Valachi combusserunt. Nudius tertius prope Letovanich locum excubiarum, Pleter dictum, vulcano tradiderunt. Serpit hostis ut venenum nec est qui se opponat. Concilia Germanorum inconstantia neque aliquod ab illis liberandi auxilium sperandum. Hodie centum haramias vicegeneralis dedit, quibus ex more iustitiae citos dati pulveres, locabuntur ubi expedient; verum tamen in illis parum admodum, ut video, positum praesidium, cum sint ignari harum partium neque promittunt aliud quam sedere et non excubare in locis vigiliarum. Zagrabienses nostri pellantur huc capilatim. Colonorum tertia pars vix adest et hi sunt nobis ob famem molesti. Cum his valeant reverendae dominationes vestrae ad vota.
Auctores varii (1590) [1590]: Epistolae Siscienses, versio electronica, Verborum 11.224 (pro tem), ed. Josip Kolanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [sisak-epist.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.