Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Auctores varii (1590) [1590]: Epistolae Siscienses, versio electronica, Verborum 11.224 (pro tem), ed. Josip Kolanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [sisak-epist.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

178. 1592. siječanj 7. Sisak KAZ, ACA fasc. 27, nr. 11/46. Izvornik Reverendi domini et patres nobis colendissimi, praemissa salute officiorum nostrorum commendationem deditissimam.

Omnes diffugere coloni isthuc missi atque nuper a nobis hic pro custodiendis vadis retenti, authore Nicolao spano, qui nauseat eorum gubernationem; abfuit parum quia heri baculis fuisset exceptus. Sunt adhuc ad latus ipsius 17 personae quae nocte futura dabunt fugam istius nisi Colapi provisum fuerit hominibus; per hosce nos nihil efficiemus: Itaque aut pellantur huc profugi, aut alii mittantur. Nam concrescit Colapis; iam quotidie laboramus in frangenda ad littora glacie.

Cum his reverendas dominationes vestras foelicissime valere

-- 345 --

optamus cupientes nobis perscribi decreta praeteritae Dietae. Sciscii feria quarta proxima post Epiphaniarum 1592. Reverendarum dominationum vestrarum servitores, spani Sciscienses. A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis patribus et patronis colendissimis. Notatum a capitulo: Quod loca excubiarum absque haramiis sint vacua.

Vade retro

Vade porro


Auctores varii (1590) [1590]: Epistolae Siscienses, versio electronica, Verborum 11.224 (pro tem), ed. Josip Kolanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [sisak-epist.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.