Auctores varii (1590) [1590]: Epistolae Siscienses, versio electronica, Verborum 11.224 (pro tem), ed. Josip Kolanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [sisak-epist.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Ut iubent, ita fecimus. Post unam aut alteram horam expedierimus maiorem partem omnium qui missi sunt, nec tamen nos ipsos spoliabimus; nam etsi rumor est eum recte ad Iwanch iturum, forsan et in alium locum expediet suis, ut vel sic auxilia Iwanichensibus removenda. Mox publicari fecimus omnes debere domesticos esse paratos quaqua versum aut quo iussi fuerint.
Mittimus nova hac eadem hora ad nos allata ac cum his reverendas dominationes vestras foelicissime valere optamus.
Sciscii sabbato ante Epiphaniarum hora 11. diei 1592.
Reverendarum dominationum vestrarum servitores deditissimi, spani Sciscienses.
Auctores varii (1590) [1590]: Epistolae Siscienses, versio electronica, Verborum 11.224 (pro tem), ed. Josip Kolanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [sisak-epist.xml].
|