Croatiae auctores Latini: inventa |
domum | quaere alia! | qui sumus? | index auctorum | schola et auxilia | scribe nobis, si corrigenda inveneris! |
Auctores varii (1590) [1590]: Epistolae Siscienses, versio electronica, Verborum 11.224 (pro tem), ed. Josip Kolanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [sisak-epist.xml]. Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
175. 1592. siječanj 3. Sisak
KAZ, ACA fasc. 27, nr. 11/43. Izvornik
Reverendi domini et patres nobis colendissimi, praemissa salute officiorum nostrorum commendationem.
Expedivimus hunc senem bombardarium ad reverendas dominationes vestras vix, eo nomine, ut obtineat litteras suae probitatis, diligentiae ac praestiti tempore obsidionis officii, quam rem ut alteri hic et hinc non denegent reverendae dominationes vestrae, sed eum, ut decet, expediant, siquidem nos aegre admodum illum eo adegimus, ut hinc discederet postquam alter supervenit. Baltasar vero nisi minis fuisset detentus in castro, hodie isthuc veniam petitum fuisset profectus iureiurando asserens se nolle amplius servire, cum deteriores illi praeferantur. Bonis verbis demulcebitur forsan, omnia enim principia in tali casu ubi hoc postponi videtur difficilia. Etc. Cum his reverendas dominationes vestras foelicissime valere desideramus.Scribit nobis capitaneus Ivanichiensis sibi pertimescere auxilia petens. Bombardario persoluimus omnia.
A tergo: Reverendis dominis capitulo ecclesiae Zagrabiensis etc., dominis patribus ac patronis observandissimis.
Auctores varii (1590) [1590]: Epistolae Siscienses, versio electronica, Verborum 11.224 (pro tem), ed. Josip Kolanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [sisak-epist.xml]. |
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.