Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Auctores varii (1590) [1590]: Epistolae Siscienses, versio electronica, Verborum 11.224 (pro tem), ed. Josip Kolanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [sisak-epist.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Postquam reverendae dominationes vestrae neque inbecillitati neque verae et legittimae defensioni aut excusationi dant locum eundumque foret ad Iwanch, ita ut et spanum et cursorem agam, duplici videlicet contritione, ut hanc miseram animam citius expedirem, faciant. Esto ita fiat. Verumtamen prius mittant credentionales, item huius tantae legacionis fundamenta prospiciant, quibus prospectis lectisque litteris, quas cupio mihi mitti, condam serenissimi principis Caroli, aut Stiriacorum cum postremis Hallekari scriptis, quibus bombardarium Andream nobis gratiose aut eius stipendium concesserant, ita

-- 333 --

demum rem a fundamento profectam me inchoare necesse erit. Andream bombardarium sciant reverendae dominationes vestrae esse hominem versutissimum, conveniet dominos commissarios lachrimis et sua loquacitate et forsan, priusquam ego elinguis quoque obtinuero, ille loquax triumphabit.

Cum his reverendas dominationes vestras foelicissime valere cupio. Sciscii sabbato proximo post festum sancti Nicolai episcopi 1591. Reverendarum dominationum vestrarum servitor deditissimus, Micatius, manu propria.
Vade retro

Vade porro


Auctores varii (1590) [1590]: Epistolae Siscienses, versio electronica, Verborum 11.224 (pro tem), ed. Josip Kolanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [sisak-epist.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.