Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Auctores varii (1590) [1590]: Epistolae Siscienses, versio electronica, Verborum 11.224 (pro tem), ed. Josip Kolanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [sisak-epist.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Recordari possunt reverendae dominationes vestrae quod ad meam et domini cathedralis instanciam ipsi Fucze tria solummodo iugera terrae extirpaticiae litteris suis dederint. Ille non contentus illis, prout fere omnes sic faciunt, ulterius serpsit atque alia tria iugera terrae insciis dominis spanis ibidem

-- 328 --

clam extirpavit; quorum noticia tempore messis vel decimarum ad nos pervenit. Quae iugera sine praeiudicio eius bombardario assignari possunt relictis apud eum praedictis suis tribus in litteris contentis iugeribus ut vel sic, siquidem procurare sibi melius provideri nequit, ad tempus luctetur, quamvis totus videtur a collo Iwanichensis bombardarii pendere, qui eum totis viribus conatur ad se traducere. Dominus collega multis egit apud dominum capitaneum ne seducerentur; dixìt sibi esse iniunctum ut duos posthuc habeat bombardarios, non tamen iussisse ut hunc illuc aut verbis aut salario pertrahant curareque posthuc, ut missum faciant. Nos tamen latet an lateat anguis in herba, quivis plus quam parum malit, queritur se 24 talleris uxorem suumque vestitum intertenere non posse.

Cum his reverendas dominationes vestras foelicissime valere optamus. Sciscii sabbato proximo ante festum sanctae Catherinae virginis 1591. Reverendarum dominationum vestrarum servitores deditissimi, spani Sciscienses.
Vade retro

Vade porro


Auctores varii (1590) [1590]: Epistolae Siscienses, versio electronica, Verborum 11.224 (pro tem), ed. Josip Kolanovic [genus: prosa oratio - epistula] [numerus verborum] [sisak-epist.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.