Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Ad Ethnicorum etiam consuetudines sacrificantium canes, porcos, et alias abominationes, atque adeo etiam homines, respicere interdum putant Prophetas, cum Iudaeorum sacrificia cum talibus abominationibus comparant: ut Es. ultimo , Qui mactat bovem, perinde est ut si occideret hominem: et qui sacrificat pecus, quasi qui sacrificat canem: et qui offert hostiam Mincha, quasi qui offert sanguinem suillum. Sic innumerae idololatriae Iudaeorum ex Ethnicis historiis intelligi declararique possunt, ut cultus reginae caeli apud Ieremiam, fuit cultus Iunonis: cultum Baal Peor pulchre Luth. exidololatria Priapi declarat. Planctum Thamuz. Ezech. 8, non male exponunt aliqui de planctu Adonidis, sicut etiam vulgata convertit.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.