Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Moyses indicat, semen mulieris contriturum caput serpentis, nempe abolita culpa seu iniustitia et poena seu morte, restituturum homini iustitiam et vitam. Unde sunt postea tam multae promissiones de semine Abraami, Isaaci, Iacobi, et Davidis. Sic lapso homini imponitur maledictio, quare denuo servando promittitur benedictio, et benedictum semen orbi terrarum benedictionem acquisiturum: contra vero ipsum semen benedictum sumit in se maledictionem legis, et peccata mundi, testibus Baptista et Paulo. Hinc igitur sunt tot phrases veteris ac novi Testamenti. Hinc etiam Ioannes dicit, filium Dei venisse ut destruat opera diaboli.

|