Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Quid notius in omnibus locis quam peregrinator, cum singulis aliquando accidat peregrinari: sed tamen cum vita Christiani hominis cum peregrinatione conferatur, quotusquisque omnes peregrinatoris proprietates expendit, et ad sese applicat? peregrinator non existit in sua quadam quiete ac felicitate, sed ad eam omni studio contendit. Male plerunque tractatur ac patitur in profectionibus sed tamen ob meliorem spem nihil non patienter fert. Nusquam animo acquiescit, sed sem per suam patriam ac domum cogitat, in ea totus est dies ac noctes: non magni fit ab incolis, plerumque etiam ali quibus incommodis afficitur. Denique reversus ad sua, plena animi quiete conquiescit, et benigne ibi tractatur, et denique iucunda ei est praeteritorum malorum recordatio. Omnes istae proprietates pulchre conveniunt Christiano homini, per tot miserias in vitam aeternam contendenti.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.