Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Paulus dicit se civem Romanum esse natum: in quo dubio explicando, quomodo civis fuerit, sudant multum Graeca scholia. At historiae Romanae indicant, eam urbem iure civitatis Romanae ab Antonio donatam esse. Appianus Alexandrinus dicit illam eam fecisse liberam, et a tributis immunem, quia constanter contra Cassium et Brutum pro Augusto et Antonio steterant, ingentiaque inde damna perpessi fuerant. Accidit hoc forte 10, aut circiter annis ante nativitatem Pauli. Strabo quoque refert, eum fuisse munificum erga illos, eorumque ardentissimis Philosophiae studiis apprime delectatum esse.

|