Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade porro

De Situ Palaestinae nunc nihil dicam, quia extant multorum tum picturae, tum etiam sermone factae descriptiones Palaestinae et Ierosolymae: quorum operam industriamque probo, ac utilem esse iudico. Sed valde optarim, illud primarium eos adiecisse, ut diligentissime illas suas explicationes locorum ad ipsas historias sacrarum Literarum accommodassent, et diligenter indicassent, ubi unumquodque illorum factorum acciderit, et quomodo quaeque narratio ex ipsorum praesenti pictura aut commonstratione loci melius intelligi possit, sicut supra de Ebal et Garizim collibus dixi: ut cum naturam regionis inter Ierusalem et Iericho depingunt, ostendere deberent, cur Christus inde potissimum parabolam saucii a latronibus viatoris sumpserit: quia scilicet et multum illac homines commeare sunt soliti, ob utriusque civitatis celebritatem, ob palmetum Iericho et transitum Iordanis: et quia illa intermedia regio mire confragosa fuit, ac latrociniis idonea, et simul infesta: patres allegoricam causam attulerunt.

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.