Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

DE SITU CANANEAE, ET FORMA IEROSOLIMAE.

De Situ Palaestinae nunc nihil dicam, quia extant multorum tum picturae, tum etiam sermone factae descriptiones Palaestinae et Ierosolymae: quorum operam industriamque probo, ac utilem esse iudico. Sed valde optarim, illud primarium eos adiecisse, ut diligentissime illas suas explicationes locorum ad ipsas historias sacrarum Literarum accommodassent, et diligenter indicassent, ubi unumquodque illorum factorum acciderit, et quomodo quaeque narratio ex ipsorum praesenti pictura aut commonstratione loci melius intelligi possit, sicut supra de Ebal et Garizim collibus dixi: ut cum naturam regionis inter Ierusalem et Iericho depingunt, ostendere deberent, cur Christus inde potissimum parabolam saucii a latronibus viatoris sumpserit: quia scilicet et multum illac homines commeare sunt soliti, ob utriusque civitatis celebritatem, ob palmetum Iericho et transitum Iordanis: et quia illa intermedia regio mire confragosa fuit, ac latrociniis idonea, et simul infesta: patres allegoricam causam attulerunt.

Nec solum historias deberent tales Topographi accommodare ad suas descriptiones, sed etiam loca Scripturae obscura imperitis ob locorum inscitiam inde illustrare, ac denique etiam voces ac phrases, locorum situm respicientes, dilucidiores efficere: ut cur dicantur adeuntes Ierosolymam aut templum ascendere, et inde venientes descendere.

Haec opera ut difficilior, ita multo utilior esset in istis descriptionibus Palaestinae et Ierosolymae, quam quod multas partim inutiles, partim etiam violentas allegorias infarciunt.

Matth. 19 dicitur, Christus ex Galilaea profectus est in Iudaeam, traiecto Iordane. Hoc posset ignaro situs errorem obiicere, quasi Galilaea non sit in eodem latere Iordanis, in quo Iudaea: at pictura situs docet, Iordanem tendere a Galilaea ad Iudaeam, eoque posse id iter confici, vel vitato penitus Iordane, vel etiam bis traiecto, ita ut semel prope Galilaeam traiicias, secundo prope Iudaeam.

Matth. 4 citantur ex Isa. 8 haec verba: Terra Zabulon, et terra Nephtalim, via maris ultra Iordanem, Galilaea gentium. Hîc dubitant, quomodo dicatur Ultra Iordanem, cum et Propheta et Evangelista fuerit in eodem latere Iordanis, in quo est Galilaea. Respondeo: Illud Ultra aut trans Iordanem, non dicitur ratione prophetae, sed ratione regis Assyriae: qui traiecto Iordane primum levius, postea etiam gravius afflixit illas regiones, quae ibi nominantur. Trans Iordanem igitur non Prophetae, sed ibi rex Assyrius afflixit illos populos. Talis quidam quasi Hebraismus est, quod Moses scribit Gen. 13, Abrahamum et Lotum profectos ex Aegypto esse ad Austrum: quibus tamen fuerat Palaestina, ad quam iverunt, versus Septentrionem. Si enim ex Aegypto ire voluissent ad Austrum ivissent in Aethiopiam. Sed Moyses ratione sui situs loquitur. Ipsi enim ultra Iordanem ad Septentrionem existenti fuerunt illi termini Palaestinae versus Aegyptum australes. Sic in Deuteronomio aliquoties scribit Moyses, se illa dixisse ultra Iordanem, cum ipse nunquam Iordanem transmiserit: sed servit ea scriptione non sibi, verum Israolitis ultra Iordanem eum librum lecturis. Alieno ergo, non suo respectu illa dicit, perinde ac si nunc Galli aut Germani consuetudine sermonis Romanorum Venetiam nominent Galliam cisalpinam, cum eis sit transalpina. Sic igitur sacri scriptores alias sui rationem habent, alias eorum, de quibus scribunt.

Isaiae 14 accusatur rex Assyrius, quod dixerit se velle ascendere in montem testimonii, et in lateribus Aquilonis: id nimirum de colle dicitur, in quo templum erat, quo ille se iactabat capta Ierosolyma conscensurum esse. Nam is collis Ierosolymae ad Aquilonem est: sed frustratus sua spe prius in infernum praecipitatus est. Sic nimirum crebro accidit persecutoribus, ut dum semper plus ultra in oprimendis piis furere conantur, perdente ac conterente eos ut testacea vasa Meschia regeque nostro cum Pharaone, plus infra praecipitentur.

Quod vero hactenus dixi de illustratione sacrarum Literarum ex natura caeli, aeris, conditione locorum et rerum, in illis existentium, ac moribus hominum, et denique locorum situ: ita ad totas sacras Literas accommodandum intelligo, ut non negem aliquando earum scriptores in suis loquutionibus etiam ad aliquas externas res, locos moresve respexisse: praesertim autem Exodum ad Aegyptum aut Arabiam: Ezechielem et Danielem ad Babyloniam, et scripta Apostolica ad Graecas rationes consuetudinesve, cum qua gente iam plurimum versabantur, et ad quam eiusque vicinas scribebant: sicut Evangelistae etiam aliqua Latina vocabula usurpant, ut Praetorium, Custodia, Spiculator, Centurio, Census, Denarius, Miliare, et alia.

Talis est illa utilis observatio in descriptione temporis, resurrectionis Domini, cum Matthaeus dicit, Mariam venisse in extremo sabbati, cum iam illucesceret in primam diem sabbati, aut hebdomadae. Describit enim matutinum tempus, cum prius sabbatum desinere, et novi primae diei diluculum lucescere inciperet. Dicitur enim id ratione Romanae consuetudinis, qui ab ortu solis usque in alterum ortum, diem terminabant. Qui vero hoc secundum Hebraicam consuetudinem intelligunt, de vespertino tempore ultimi sabbati, non possunt hunc Evangelistam cum aliis bene concordare, praeterquam

-- 1102 --

339 quod vocem Lucescere violentius torquent. Hebraei enim solebant ab uno vespere in aliud diem terminare. Sic idem Evangelista cap. 26 dicit, Romano more Apostolos prima die azymorum interrogasse Dominum, ubi sibi vellet parari pascha: cum prima dies azymorum vespere illius diei inciperet more Hebraeo, cum etiam Dominus comedit pascha. Sed quia more Romano, ut modo dixi, illa vespera, quae revera azymos dies inchoabat, ad praecedentem diem artificialem adiungebatur: ideo illa etiam dies aut lux vocatur prima azymorum, cum revera antecederet azymum tempus. Nam azymo tempore non parare, sed iam plane paratos esse oportebat.

Sic Paulus Rom. 15 dicens, A Ierusalem per circuitum usque in Illyricum replevi Evangelion Christi: respicit formam regionis et suarum peregrinationum. Nam cûm Ierosolyma sit valde Orientalis et Meridionalis, ab Oriente versus Occidentem, ita docendo profectus est, ut subinde altius per Syriam et Asiam minorem ad Septentrionem deflecteret, donec usque in Bithyniam progressus est, et a Throa de in Samothracem ac Macedoniam traiecit, per quam descendit in Graeciam et Achaiam, denuo tendendo ad Meridiem et simul Occidentem: quae forma et profectio habet quasi semicirculum, aut si addas etiam praedicationem Cypriam, possis quasi plenum circulum efficere. Quare rectius vulgata et etiam vulgaris vertit Per circuitum, quam aliae, quae habent Circumiacentibus regionibus.

Ad Ethnicorum etiam consuetudines sacrificantium canes, porcos, et alias abominationes, atque adeo etiam homines, respicere interdum putant Prophetas, cum Iudaeorum sacrificia cum talibus abominationibus comparant: ut Es. ultimo , Qui mactat bovem, perinde est ut si occideret hominem: et qui sacrificat pecus, quasi qui sacrificat canem: et qui offert hostiam Mincha, quasi qui offert sanguinem suillum. Sic innumerae idololatriae Iudaeorum ex Ethnicis historiis intelligi declararique possunt, ut cultus reginae caeli apud Ieremiam, fuit cultus Iunonis: cultum Baal Peor pulchre Luth. exidololatria Priapi declarat. Planctum Thamuz. Ezech. 8, non male exponunt aliqui de planctu Adonidis, sicut etiam vulgata convertit.

Sic et Balaami prophetia ex historiis gentilium rectius intelligitur, quae coniungit adventum Christi cum Romanorum adventu: et quidem dicit, Romanos classe venientes primum afflicturos Assur: id est, Syros, inter quos primum Antiochum Magnum, quod Scipio Asiaticus facere coepit: postea afflicturos Eber, id est Hebraeos.

Paulus dicit se civem Romanum esse natum: in quo dubio explicando, quomodo civis fuerit, sudant multum Graeca scholia. At historiae Romanae indicant, eam urbem iure civitatis Romanae ab Antonio donatam esse. Appianus Alexandrinus dicit illam eam fecisse liberam, et a tributis immunem, quia constanter contra Cassium et Brutum pro Augusto et Antonio steterant, ingentiaque inde damna perpessi fuerant. Accidit hoc forte 10, aut circiter annis ante nativitatem Pauli. Strabo quoque refert, eum fuisse munificum erga illos, eorumque ardentissimis Philosophiae studiis apprime delectatum esse.

Utile igitur admodum esset, etiam gentilium historias cognoscere, de iis rebus, gentibus ac bellis, de quibus Prophetae prophetarunt, aut etiam Moyses ipse aut libri Regum loquuntur. Nam quomodo Prophetarum prophetiae de variis bellis et castigationibus gentium, ut Assyriorum, Chaldaeorum, Arabum, Syrorum ac Aegyptiorum impletae sint, tantum ferme gentiles historici narrant. Hoc in Danielis prophetiarum impletione nimium clare cernitur, quod omnes Commentatores ostendunt, dum ex Ethnicis historiis ostendunt, quinam reges et bella ab eo praedicta fuerint, praesertim in Graeca monarchia.

Nahum prophetans contra Niniven cap. 2, describensque modum expugnationis eius, dicit portas fluviorum esse apertas, et ipsam esse sicut piscinam. quod nemo, quos ego vidi, recte exponit: sed ex Diodoro Siculo intelligi potest, qui dicit fuisse oraculum pervetus, Ninam prius capi non posse, quam fluvius ei fiat hostis. Hoc illos non intellexisse, priusquam obsidente hoste ita exundarit flumen, ut copia et impetu aquarum everteret claustra et proxima moenia, qua in urbem influxit, ac per eam rupturam residente aqua intrasse hostem. Convenit etiam quod Propheta ait, ita omnes eo casu fuisse perterrefactos, ut nemo stare ac repugnare ausus fuerit. Verum adscribam ipsa verba Diodori ex vetusta historia: Erat enim responsum progenitoribus datum, nunquam Ninam capi posse, nisi cum fluvius urbi hostis fieret. Quod rex nunquam futurum ratus, spem coeperat obsidionis traducendae: et simul futura auxilia expectabat. Hostes urbem, quam propter moenium altitudinem expugnare nequibant, obsedêre. Nondum enim catapultae, neque vinearum, neque arietis, quo muri urbium deiiciuntur, usus erat. Iis qui in civitate erant, omnes ad victum res et obsidionem tolerandam necessariae regis cura ad id antea impense supererant. Cum duobus annis obsidio perseverasset per summum otium obsessorum, tertio continuis imbribus excrescens supra modum fluvius, cum partem urbis inundasset, muros deiecit ad stadia viginti. Hinc rex existimans tempus oraculi advenisse, desperata salute, ne in hostium potestatem perveniret, pyram in regia ingentem extruxit: superque eam auro argentoque, omni veste insuper regia impositis, uxoribus quoque atque eunuchis in medio pyrae reclusis, se cremandum una cum his in ignem iniecit. Hostes audita regis morte, urbem per eam quae ab oraculo praedicta erat, muri partem ingressi, Arbacem regia stola indutum, regem appellarunt, omnium sibi rerum potestate permissa.

Ieremias 51 dicit de captivitate Babylonis: Arefaciam mare eius, et exiccabo fontem ipsius. quod interpretes varie torquent. Sed ex historiis profanis facile intelligitur, id dici de averso Euphrate, per cuius alueum Cyrus cum exercitu intravit. Idem significant verba, Stagnum aut carecta exusta sunt. Hinc etiam liquido apparet, cur Ieremias librum suum bene colligatum munitumque apppenso lapide in Euphratem abiici iusserit: nempe, ut exiccato flumine reperiretur, et divina providentia, eiusque propheticus spiritus agnosceretur. Vide Apocal. et Glossam super cap. 16. 12.

Narrat Iosephus lib. 11 Antiquitatum, cap. 1, Cyrum legisse Isaiae prophetiam de suis victoriis ac monarchia, et valde miratum, tanto antea tempore suum nomen et res gestas divinitus praedictum esse, eoque magis verum Deum timuisse, et gentem Iudaicam dilexisse. proculdubio non parum eodem fecit etiam haec ipsa Ieremiae prophetia, exiccato flumine reperta: quae itidem ruinam Babylonicae monarchiae modumque capiendae tantae tamque munitae

-- 1103 --

340 urbis praedixit: ut etiamsi antea Cyrus verum Deum ignorasset, per haec tamen ipsa converti potuerit.

Talia sunt plurima Scripturae loca, quae commodissime ex gentilium historiis ac scriptoribus cognoscuntur: cuiusmodi etiam est tota descriptio Palaestinae circumstantiarumque regionum et Chaldaeae et Aegypti, quae non inutiliter ex Strabone aliisque cognoscuntur. Quo vero id magis credatur, adscribam unicum Strabonis locum de Iericho et lacu Sodomitico. Ierichus est campus a montana quadam cirumdatus, quae in theatri speciem ad ipsum declinat. Hoc in loco est palmetum, cui immixta est etiam alia materies domestica, et ferax palmis abundans, spacio stadiorum centum, et totum irriguum, et habitationibus plenum: ubi et regia est, et balsami viridarium: quae arbor aromatica est, et fruticosa, cytiso et termintho persimilis: eius corticem scindentes, succum in vasis incipiunt, tenaci lacti persimilem, susceptus autem in conchis coagulatur is capitis dolores et suffusiones oculorum incipientes, et hebetudinem mirifice salvit: quare preciosus est eo praesertim, quod hic solum nascitur. Palmetum quod palmam cariotam fert, hic solum est, excepto Babylonio, et ulterius Orientem versus.

Maximus quidem ex eis proventus est, quin etiam xylobalsamo ut aromate utuntur. Serbonis lacus permagnus est, cuius ambitum nonnulli mille stadiorum tradiderunt: is secus maritimam oram extenditur, longitudine paulo plurium ducentûm stadiorum, profunda et gravissima aqua, ut urinatores in eo innatare non possint. Verum qui tenus umbilico in eum procedit, mox extollitur. Plenus est bitumine, quod e medio fundo temporibus inordinatis, cum bullis quasi ferventis a quae efflatur: in summo autem incuruatus montis speciem praebet, favillae multum emittit, fumosus et aspectu ater: aeri et argento, et nitidis actersis omnibus rubiginem inducit usque ad aurum. Unde cum vasa situm contrahunt, iam accolae intelligunt, bituminis ereptionem incipere, ac sese arundineis ratibus ad id inquirendum accingunt. Bitumen est terrae gleba, quae a calore liquefacta, efflatur atque diffunditur, rursumque in glaciem fortissimam ab aqua frigida immutatur, qualis est lacuum aqua, unde et sectione et incisione opus est. Id postea in summo fluitat, propter eam naturam quam diximus, ingredientem nec innatare, nec immergi posse, sed attolli: ratibus autem adnavigantes, quantum quisque vult, referunt. ac de Bitumine quidem haec diximus. Posidonius dicit, quod cum accolae magici homines sint, incantationes quasdam faciunt, et lotia et alios huiusmodi foetidos humores inspergunt atque exprimunt, quibus bitumen coagulatur: postea incidunt, nisi aliqua lotii vis sit, qualis eorum qui calculos in vesica habet.

Nam etiam ex pueri lotio chrysocolla conficitur: in medio quidem lacu, iure huiusmodi res accidit. Ignis enim ac bituminis fons ac multitudo in medio est, quanquam et flatio sit in ordinata: quoniam ignis motus non habet ordinem nobis manifestum, quemadmodum et multum aliorum flatuum. Talia etiam apud Appolloniam Epiroticam eveniunt. Quod autem regio ignea sit, permulta alia signa afferunt. Nam et petras asperas exustas circa Moasada ostendunt, et multis in locis praerupta, et terram cinerulentam, et picis guttas ex petris distillantes, et flumina foetido odore efferventia, et habitationes passim eversas: ut iis fidem adhibeant, quae ab indigenis praedicantur, quod in hoc loco XIII urbes olim habitabantur, quarum metropolis Sodoma adhuc LX stad. ambitum servet. Et quod ex terrae motibus et ignis afflatu, et aquis calidis et bituminosis et sulphureis lacus eruperit, et quod petrae igniferae factae sint, et urbium aliae absorptae, aliae ab iis quicunque fugere potuerunt, derelictae.

Hinc apparet, non parum conducere Cosmographicos et Historicos gentilium scriptores, ad sacrae Scripturae cognitionem, praesertim in iis dictis, ubi aliqua locorum mentio fit.

Debuissent forte etiam descriptiones integrae omnium animalium, herbarum, arborum, gemmarum, et similium rerum, quarum fit mentio in sacris Literis, nostro huic Operi inseri: sed excrevisset Opus in ingentem molem, et nota sunt loca authorum, ut Plinii, Aristotelis, Theophrasti, Dioscoridis, et aliorum, unde ista recte peti possunt. Indicant etiam tales descriptiones diligentiores interpretes. Naturae profecto peritissimi fuerunt Prophetae, et quando perdicis, lupi rapacis, ursi, leonis, aspidis, basilisci, draconis, pardali, monocerotis, columbae, formicae, et similium mentionem faciunt, naturam inspiciunt, et permulta monent et docent unica tantum voce: dum ea veluti iubent considerare illius rei aut animalis quod nominant, naturam, ac cum praesenti materia conferre, hancque inde considerare et cognoscere. Sunt enim in universa natura pulcherrimae imagines, quae dulcissimas gignunt allegorias et veluti picturas rerum spiritualium, aut quoquo modo ad religionem pertinentium nobis proponunt, et de magnis rebus nos erudire possunt. Cum dicitur, Iustus ut palma florebit: multum illustratur hoc dictum. si tota palmae descriptio ex Plinio petatur, videlicet quod palma contra impositum onus insurgat: sic pii non premuntur, sed evehuntur cruce, spiritu Domini eos confirmante ac corroborante, et Christo in eis triumphante.

Falsa doctrina a Christo cum zizania comparatur: cuius naturam si quis cognosceret, cerneret eam bellissime ingenium pravae doctrinae exprimere. Nam primum partim sua sponte vitio pravi soli crescit, partim etiam ipsum bonum semen facile in eam degenerat. Deinde aliquandiu valde similis est tritico, donec spicam facit: tertio, multo plura grana fert, et quidem plerunque ex uno eius grane plures culmi enascuntur. Quarto, farina ipsa perinde albescit, ut alterius alicuius frumenti. Quinto, si panis inde confiat, non alit, sed veluti inebriat aut etiam dementat hominem, ut per aliquot dies vix convalescat. Sexto, etiamsi non ita multum eius insit tritico, nihilominus panem, aut quic quid inde confit, vitiat.

Omnia ista belle pingunt falsam doctrinam, nam et facile ac vel sua sponte vitio pravae mentis nostrae crescit, aut etiam ex ipsa vera religione doctrinaque depravata oritur: diu similis est vero Dei verbo, tandem tamen patescit. Ferax quoque est, et cito latê spargitur: auditores suos adeo non aedificat, melioresve facit, ut eos etiam dementet, et veluti inebriet, qui tamen putant, se belle sobrios esse ac sapere. Hoc est quod Scriptura spiritum vertiginis nominat: et quidem si vel modicum eius admisceas verae doctrinae, nihilominus totam massam vitiat, utentemque laedit. Vulgo ignoratur in Germania, quod

-- 1104 --

341 nam genus herbae sit, ac plerique putant quamvis adulterinam herbam seu alienam, si in frumento nascatur, sic vocari: verum est proprie ea, quae in Misnia et Saxonia vocatur Tzual, unde etiam verbum habent Tzualem, quod ferme delirare significat. Cum hordeo interdum, praesertim in Brunsuicensi solo crescit, unde si cerevisia sine repurgatione fiat, praedicta ratione dementat bibentes.

Quid communius sale, fermento, aqua et igne? et tamen explicata plenius eorum natura, multae phrases et parabolae illustrarentur, ut quid sit foedus salis, quod crebro in sacris Literis usurpatur, nempe stabile ac firmum: tum quia sal in victimis adhibebatur, et victimae in sanctioribus foederibus: tum quia sal prohibet corruptionem rerum. Sal quoque sapientiae symbolum est, ob eandem prohibitionem putrefactionis, et simul quia condit omnes cibos. Quam eius proprietatem symboli causam esse etiam Christus ostendit, cum vocat Apostolos sal terrae: et addit, quod si sal evanuerit, in quo condietur? ostendens ratione condimenti et prohibitae putrefactionis, significari veros doctores. Sic et Paulus eandem proprietatem respicit Coloss. 4, Sermo vester sit cum gratia sale conditus, ut sciatis quomodo oporteat vos unicuique respondere.

Locus Marci nono obscurus ac difficilis est: Omnis homo igne salietur, et omnis oblatio sale salietur. Convenientia quaedam est inter ignem et salem: quia utrunque in sacrificiis adhibebatur, et quia ignis in metallis excrementa separat, aut etiam absumit: sicut et sal putredines consumit, utrunque etiam mordet. Quare et 1. Corint. 2, humana figmenta igne consumi dicuntur. Sensus ergo est, quod sicut omnes victimae sale condiuntur: ita etiam pii duplici igne, nempe crucis, quae pios salutariter exercet, et porro etiam igne spiritus synceriores ac saniores redduntur: allusio autem est ad praecedentia, ubi de igne gehennae disservit, quasi diceret, Satius multo esse, ut nos patiamur hoc spirituali igne condiri, quam illo aeterno.

Sal etiam est valde sterile, et reddit terram sterilem. quae enim non putrescunt, illa etiam non ferunt aut producunt: unde terra salsuginosa dicitur, quae est sterilis. Et Psalm. 107 dicitur Deus mutare terram fertilem in salsuginosam, et contra. Sic etiam Deuter. 29. dicitur Deus exusturus terram sulphure et sale, ut nihil ferat.

Christus Matth. 5 tres similitudines a triplici proprietate salis brevissime subindicat, in quiens: Vos estis sal terrae. Si sal infatuatum fuerit, in quo salietur? Ad nihil prodest, nisi ut eiiciatur, ac conculcetur ab hominibus: quia sal condit et conservat res, quia nulla alia res superest, qua salire possimus, quia alioqui nulli usui est. Quam triplicatam similitudinem, evolvi plenius in capite de Similitudinibus.

Leo ratione generositatis quidem et victricis fortitudinis, significat Christum, Gen. 49: ratione crudelitatis, et quod cunctis est terribilis hostis, diabolum, 1. Pet. 5. Eius horrendus rugitus alias Deo, alias diabolo tribuitur, eorumque proprietates denotat.

Quid notius in omnibus locis quam peregrinator, cum singulis aliquando accidat peregrinari: sed tamen cum vita Christiani hominis cum peregrinatione conferatur, quotusquisque omnes peregrinatoris proprietates expendit, et ad sese applicat? peregrinator non existit in sua quadam quiete ac felicitate, sed ad eam omni studio contendit. Male plerunque tractatur ac patitur in profectionibus sed tamen ob meliorem spem nihil non patienter fert. Nusquam animo acquiescit, sed sem per suam patriam ac domum cogitat, in ea totus est dies ac noctes: non magni fit ab incolis, plerumque etiam ali quibus incommodis afficitur. Denique reversus ad sua, plena animi quiete conquiescit, et benigne ibi tractatur, et denique iucunda ei est praeteritorum malorum recordatio. Omnes istae proprietates pulchre conveniunt Christiano homini, per tot miserias in vitam aeternam contendenti.

Quare cum Scriptura aliquando brevissime unam quam piam talem rem attingit vix unica voce, plurima nobis dicit: quia vult nos totam rem variasque proprietates diligentissime cognoscere, et ad praesentem scopum applicare, rarius illas subindicatas res aut similitudines plene evolvit: sicut in exemplo proposito peregrinationis videmus uno verbo plurimas res subindicari.

Sic vox Ovis, saepe multas proprietates Christiani hominis depingit, ut quod audiat, agnoscat, et sequatur suum pastorem: sit multipliciter utilis, et nulli molesta: sit simplex, habeat hostem crudelissimum, ac per sese sinepastore nihil possit, sed cito pereat.

Haec non explicandi gratia istas res aut phrases propono, sed ut solum subindicem, quam prolixum ac utile opus confieri posset, si quis varias res, quarum brevissima mentio in sacris Literis fit, aut ad quas alluditur, seu a quibus similitudines petuntur, erudite ex Physica et bonis authoribus declararet, et locis Scripturae eas proprietates applicaret. Vult enim (ut dictum est) Scriptura habere Lectorem attentum, diligentem, ac (ut Christus loquitur) scrutantem, et etiam intelligentem. Quem admodum et Salomon iubet nos caelestem sapientiam scrutari nimirum in verbo Dei, diligentius quam argentum in fodinis aut thesauros absconditos scrutamur. Sic enim demum thesauros verbi Dei summo studio scrutanti Spiritus sanctus varia mysteria resque amplissimas, aliquando in singulis vocibus latitantes, patefaciet et illustrabit.

Praeclara quoque et plane salutaris Ecclesiae Dei opera navari posset, si quis diligenter primarias appellationes et phrases praecipuorum articulorum veteris Testamenti cum novo conferret: ac ostenderet, quomodo tum rebus aptissime congruerent, tum inter sese quoque probe convenirent. Oporteret vero primum observare, quas voces ac phrases Moyses usurpasset: deinde, quomodo eas Prophetae ac Psalmi aut sequuti fuissent, aut diversis vocabulis enunciassent: denique, quomodo easdem vel Evangelistae vel Apostoli expressissent. Omnino enim verba sunt nobis notae rerum, ut nos eas ex notis agnoscere sit necesse: ac saepissime fiat, ut paululum immutatis notis, vel prorsus a tota re aberremus, vel certe plurimum eius quasi proprietatum amittamus.

Porro collatis ac expositis primariis Scripturae vocibus ac phrasibus in summis articulis, utile esset etiam ulterius progredi ac monstrare, quo scriptores secuti Apostolos, qui Patres vocantur, vel mutaverint

-- 1105 --

342 earum vocum significationes, vel etiam plane nova vocabula phrasesque excogitaverint, quibus easdem significare se putaverunt, sed admodum infeliciter: unde consecutum est, ut cum vocum ac phrasium corruptione, ent ipsae res corruptae inversaeque sint. Quod aliquibus exemplis nonnihil declarare conabimur.

Moyses dicit, Deum condidisse hominem ad imaginem ac similitudinem suam, ipsum, inquam, hominem, non eius accidentia. Idem et novum Testamentum dicit, ut cum Paulus vocat hominem renovatum, qui secundum illum primum instauratur, hominem Dei, Tit. 3: et hominem conditum secundum Deum, Eph. 4: et nos spiritu Dei in imaginem Dei transformari a gloria in gloriam: i. magis ac magis refingi ad imaginem Dei, multo etiam gloriosiorem, quam illa prima fuerit. At Sophistae illam imaginem Dei, ad quam primo fuit conditus homo, docent, fuisse tantum quaedam accidentaria ornamenta. Patres porro per illam imaginem, non illam primam rectitudinem ac essentialem bonitatem intellexerunt: sed tres animae potentias, intellectum, voluntatem ac memoriam, tribus personis correspondentes.

Sic porro minatur et praedicit Deus homini transgredienti mandatum, quod morte morietur: quae mors triplex est, iniustitiae, poenae, ac virium libertatisque agendi. Hanc tertiam mortem, id est, carentiam virium et libertatis, etiam aliis vocibus exprimit Moses: ut cum dicit, cor esse pravum ac perversum inde ab infantia, Gen. 6 et 8. cum ait, Adamum exutum imagine Dei, liberos procreasse ad suam, non Dei imaginem, Gen. 5. cum affirmat, habere cor non intelligens, Deut. 29 et 30.

Moysen porro secuti Prophetae et Psalmi partim iisdem, partim vicinis vocibus eadem mala nominarunt. Ieremias cap. 17 ait, cor hominis esse pravum ac perversum. Ezechiel dicit esse cor lapideum, cap. 11 et 36. Iere. 17, et Zach. 7 vocat cor adamantinum. Sic David petit sibi condi cor novum, damnans vetus. Vocat vero Scriptura in talibus locis cor, ipsam animam rationalem, quae vel praecipue fuit imago Dei, cui illa sedem in corde tribuit. Alius quoque Psalmus dicit, hominem cum in honore esset, non intellexisse, sed iumentis similem factum.

Hanc eandem plenam bonarum virium imaginisque Dei amissionem, vehementissime urget etiam novum Testamentum, dicens, homines esse mortuos, ut ait Dominus: Sinite ut mortui sepeliant suos mortuos, et 1 Apocal. aliquoties prima et secunda mors nominatur: et Christus dicit, mortuos audire vocem ipsius etiam in hac vita. Sic et Paulus ait, homines esse mortuos praeputio carnis.

Quare ob istam totalem mortem aut interitum hominis, passim Scriptura carnem et sanguinem totumque hominem aut veterem Adamum reiicit, ut exitio debitum, et ad vitam aeternam non idoneum: vult eum simpliciter mortificari, exui, et plane aboleri. Ubique igitur Scriptura substantialibus verbis utitur, tum indicando ac significando interitum primi hominis, tum etiam formationem novi, quem dicit denuo generari, nasci, creari, condi, ac plane esse novam creaturam.

Contra, bone Deus, quam ubique non tantum Sophistae, sed etiam Patres senserunt ac contenderunt illam primam ruinam non substantialem quendam ipsius hominis in suo summo gradu, nempe in imagine Dei, qua proprie homo fuit, interitum, sed tantum accidentium bonorum amissionem, vel potius solummodo quandam debilitationem. Sic et novi hominis creationem nihil aliud esse volunt, quam ablationem malorum accidentium, et sanationem illorum primorum ac bonorum, et simul etiam adiectionem novorum.

In hunc eundem errorem et omnes substantiales Scripturae locutiones etiam illi impingunt, qui malum in homine regnans, eumque in peccata impellens, volunt esse tantûm accidens quoddam: cum Scriptura ubique ipsum pravum cor, pronunciet esse fontem mali: ipsam carnem, ipsum totum veterem hominem, ipsam mentem, sensum, intelligentiam et φρόνημα , sensum carnis.

Moyses indicat, semen mulieris contriturum caput serpentis, nempe abolita culpa seu iniustitia et poena seu morte, restituturum homini iustitiam et vitam. Unde sunt postea tam multae promissiones de semine Abraami, Isaaci, Iacobi, et Davidis. Sic lapso homini imponitur maledictio, quare denuo servando promittitur benedictio, et benedictum semen orbi terrarum benedictionem acquisiturum: contra vero ipsum semen benedictum sumit in se maledictionem legis, et peccata mundi, testibus Baptista et Paulo. Hinc igitur sunt tot phrases veteris ac novi Testamenti. Hinc etiam Ioannes dicit, filium Dei venisse ut destruat opera diaboli.

Deus nudum Adamum induit pelle ovis, id est, agni Dei: quod proculdubio significavit nos nudos et carentes gloria Dei, sine omnibus operibus iustificari. Ex illa igitur prima nuditate et induitione velleris ovilli, sumpsit Paulus illas suas locutiones, induere Christum, induere novum hominem: Superinduemur, si modo non nudi reperiemur: et in Apocalypsi cap. 3. de nuditate et vestimentis albis.

Sic Moyses dicit, Abraamum patrem omnium salvandorum fide iustificatum esse. Quam phrasin diligenter postea Prophetae et Paulus totumque novum Testamentum sequuti sunt. At seductores Antichristi, tum iustificationem ad alias res transtulerunt, tum etiam ipsius fidei significationem perverterunt, dum non volunt eam complecti fiduciam: sed esse tantum quandam noticiam charitate aliisque virtutibus formatam, aut cum eis commixtam.

Cur etiam novum Testamentum magis utatur voce Fidei in consequenda iustificatione, aliisque beneficiis Dei, quam vetus, quod multum urget fiduciam et considere, in libello de Fide plenius docui, ubi etiam vicinas ac synonymas fidei phrases explicui.

Quid vox peccati, carnis, concupiscentiae, iustitiae Dei, iustificationis, gratiae fidei, Evangelii, legis, sancti et similes, in sacris Literis significet, exposui superius in prima Parte, ubi etiam ostendi abusum earundem vocum, quo eas Theologi corruperunt.

Multi alii quoque eruditi ac pii Theologi in praesenti verae religionis illustratione, varias praecipuarum rerum voces ex Sacris vitio temporum aut seductorum in abusum deductas explicaverunt, in pristinum nitorem verumque usum reduxerunt: ut cum pontificii vocem sacram Concupiscentiae intelligunt tantum de inferioribus affectibus praesertim de rebus venereis, eoque peccatum originale tantum ferme ad corpus et ignobiliores potentias restrinxerunt, cum id vel maxime in rationali anima regnet: vel cum reliquias peccati in piis, quae

-- 1106 --

343 Rom. 6 et 7, peccatum vocantur, non vere peccatum esse, ut concilium Tridentinum decreto negat: vel cum ex voce Mysterii coniunctionis Christi et Ecclesiae, fecerunt Sacramentum coniugii: vel cum pro voce Presbyteri, pastoris et similibus, substituerunt vocem Sacerdotis, quod vocabulum nusquam novum Testamentum ministris Ecclesiae tribuit: sed potius contra clarissime testatur, sacerdotium a Levitis in Christum translatum, perpetuo apud eum immoteque permanere. Sic vocem meriti et verbum mereri, prorsus alienam a sacris Literis in Theologiam Patres induxerunt, cum maximo damno gratuitae gratiae Christi.

Hac ratione, si quis plerasque maioris momenti voces ac phrases Theologicas sacrarum Literarum, et postea Ecclesiae scriptorumque inter sese conferret, valde utilem operam navaret, tum in illustrandis rebus amplissimis ac difficillimis, tum etiam in redarguendis erroribus pontificiorum. Verum id nunc vel temporis brevitas, vel exhausti laboris magnitudo, vel defatigatae vires, atque adeo etiam instituti ratio, et denique huius conatus difficultas non admisit. Quare illud opus vel in alios homines, vel in aliud tempus nunc reiicimus.

Ad illustrationem quoque sacrarum Literarum, et forte etiam profanarum, non parum prodesse posset, si quis tum totam rationem dicendi, et stylum orationis, tum etiam singulas voces ac phrases sacrarum Literarum cum profanis scriptoribus conferret. Valde enim multa similia Sacris, praesertim in vetustioribus Graecis, ut Homero, Pindaro, Herodoto, et etiam tragicis reperiret. Aliquid interdum breviter per occasionem, hactenus indicavi: sed id nimium tenue ac breve fuit. Sed haec opera maiorem quandam eruditionem et accuratiorem lectionem ac observationem Graecorum scriptorum flagitaret, quam mea hactenus fuit, aut forte etiam in posterum esse poterit. Tale forte est, quod Homerus perinde vocat foedera victimas, et ea quae ad sanciendum foedus requiruntur: sicut et Lucas ac Paulus poculum seu potionem potius vocat novum foedus, et quod sanguinem foederalem irritum fieri a non observantibus illud dicit: Isaiae capite quarto . Sicut ad Hebraeos cap. 10 dicitur, Sanguinem foederis, nempe sacrae Coenae, profanum ducere is, qui quae in hoc foedere promisit, non servat, nempe fiduciam in solum Christum, et piam vitam.

Perutile etiam foret demonstrari, in quibus controversiis propter haereticorum insidias, aut propter extricanda nova dubia, aut studio accommodandi se ad intellectum rudium suive temporis hominum; quibus Biblicae loquutiones nimium peregrinae obscuraeque sunt, Ecclesia novis vocibus sit usa, quae tamen in sacris Literis fundamentum habent, et propter maiorem evidentiam usurpantur: ut vocabulum Hypostasis (tametsi id in hoc ipso usu Hebraeorum legatur) persona ὁμοούσιον , sola fide, quo consilio et Prophetae sunt usi: et rursus considerandum esset, quibus modis loquendi discrepantibus a Sacra scriptura haeretici turbarint Ecclesiam, et errores suos venditarint. Sola fides quidem non obscure in sacris Literis monstrari potest, ut cum dicit Paulus Gal. 2, Non nisi per fidem homines iustificari ac salvari: cum Christus dicit, Solum crede: cum toties Paulus ponit fidem, et excludit alia omnia opera. Non nisi per fidem aliquid fieri, idem plane est, quod per solam eam: ponere unum, et negare alia omnia, est idem prorsus ac exclusiva. Si dicas, Cocles sine ullis auxiliis repulit in ponte Samnitas: idem plane est, quod solus Cocles.

Denique illa perpetua affirmatio, per fidem, omnino idem valet ac per solam fidem: cum toties per Christum placari pater affirmatur, omnino idem valet, quood per solum. Christum. Regula fiat etiam universalior, quod saepe sacrae Literae multum vehementerque urgendo indefinitas, volunt exprimere universales: et ponendo ac inculcando vehementer unum aliquid, caetera omnia ex eo loco ac gradu excludunt.

Haec et huiusmodi innumera possent hîc admodum utiliter annotari: verum haec in praesentiarum de hoc capite brevissime monuisse sufficiat: quo quae nos exacte praestare nunc nequivimus, studiosus Theologiae ipse sibi aliunde conquirat, etc.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.