Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Hac eadem de causa aut occasione etiam familiae habuerunt propria sepulchra, quo suos mortuos recondiderunt: qui mos multum servatur etiam in Italia, et olim in Graecia: unde ditiores familiae aut singuli etiam viri, soliti sunt sibi ac suis splendida monumenta struere, quae intus quoque lapidibus constructa fuĂȘre, ut terra mortuos non attingeret. Horum crebra fit mentio tum in veteri, tum et in novo Testamento. Hinc illae tam variae phrases, In sepulchra maiorum, aut ad patres ire, aut cum patribus dormire: Sepulchrum patens guttur eorum: Sepulchra dealbata, et similia. Cum enim in unam cavernam tam multa cadavera subinde congererentur, nec a terra absumerentur, aut eorum putridi humores devorarentur: facile est coniicere in illis aestuosis locis valde plena foetoribus fuisse, eoque necesse fuit ea diligenter calce circumlinire. Unde Sepulchra dealbata, locutio venit. Non solitos esse extra tribum suam coniugia contrahere, Theologi ex fine Num. colligunt, eaque ratione ostendunt causam, cur Matth. Iosephi potius quam Mariae genealogiam texuerit: ostensurus nimirum, per eius descriptionem etiam ipsam ex eadem tribu fuisse.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.