Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

DUPLEX IUSTITIA ET IUSTIFICATIO.

Augustinus disserit 1 lib. de perfectione iustitiae contra Caelestium, duplicem esse piorum iustitiam et iustificationem: perfectam alteram, et alteram imperfectam. Eodem facit, quod nostri separant personae acceptionem a novae obedientiae acceptione.

Verum autem est, quod Scriptura quasi duo quaedam fora iudicii divini et approbationis hominum constituat, quorum prius possis, docendi gratia, vocare forum iustificationis, posterius autem novae obedientiae. Secundum quae duo fora sunt etiam Scripturae dicta distinguenda. Possis etiam aliquo modo vocare prius illud severius Dei iustitiae forum, posterius autem gratiae: vel etiam illud personae, hoc operum.

In priore agitur de vera iustificatione, quoties lex patefaciens peccatum, et omnes homines, etiam sanctissimos, omni tempore sub peccatum concludens, citat singulos, vel in prima iustificatione, vel etiam in quotidianis lapsibus, ad tribunal severae iustitiae Dei. Ibi enim iustissimus Deus exactissimam obedientiam erga suam legem severissime exigit, et insuper etiam perfectam naturae integritatem, secundum eam suam imaginem, quam initio nobis indidit, dicens: Estote sancti, sicut et ego sanctus sum. et: Maledictus qui non permanserit in omnibus quae scripta in libro legis. et: Qui in uno praevaricatus fuerit, omnium eritreus.

Huic tam severae iustitiae Dei nemo prorsus etiam sanctissimus suam iustitiam opponere potest: nemo prorsus ibi consistere potest. Omnes sancti ibi clamare coguntur: Ne intres in iudicium cum servo tuo Domine, quia non iustificabitur in conspectu tuo ullus vivens. et: Si iniquitates observaveris Domine, Domine quis sustinebit? omnes sancti coguntur ibi cum Davide dicere: Tibi Domine iustitia et gloria, nobis autem confusio faciei.

Tanta est vehementia ac severitas huius iustitiae, ut ipsummet illum sanctissimum Dei filium ei satisfacere oportuerit: quem quidem illa usque ignominiosissimam mortem, atque adeo etiam infernos ipsos detrusit. Illi etiam severo iudicio ac iustitiae Dei, quae vere est ignis omnia consumens, sola perfectissima ac mundissima iustitia obedientiae ac passionis filii Dei opponenda est. Ille solus est umbraculum contra tantum aestum, et tectum contra tam vehementem ac exitialem pluviam, frigus et procellam, ut saepissime a propheta Isaia pingitur.

Hoc igitur tugurio ac umbraculo quicunque se contegit contra tantam violentiam severae iustitiae Dei, seu quicunque fide hoc propitiatorium sacrificium et hunc agnum Dei peccata mundi tollentem arripit, ita ut ei satisfactio aut iustitia eius imputetur, eaque quasi induatur, sicut Paulus dicit, baptizatos Christum induere: is demum habens tanto iustitiae Christi tegmine contectam suam iniustitiam, ita ut quasi cerni a Deo imputarique nequeat, vere in severo iudicio Dei consistere potest.

Hunc iustitia Dei, quasi victa expugnataque tanto merito iustitiae Christi, peccatori illi per fidem imputato, cogitur (reddito debitorum chirographo, ut cruci affigatur) pronunciare iustum, ac vita aeterna dignum. Atque haec est proprie vera iustificatio peccatoris, de qua nobis nunc cum Papistis, et semper Ecclesiae cum omnibus iustitiariis et operariis certamen fuit, et de qua semper omnes perterrefactae conscientiae aguntur, et apud Deum laborant.

Omnis sanctus, teste Psal. 32, et Paulo Ron. 4, cogitur orare pro ea iustitia, quae est remissio, correctio, et non imputatio iniustitiae nostrae, clamans secundum Christi mandatum omni hora: Remitte remitte nobis propter mediatorem debita: et non cum Pharisaeo virtutes divinitus sibi infusas praedicare: sed potius contra cum publicano dicere: Esto mihi propitius misero peccatori ob iustitiam ac meritum unici Meschiae, ac dilectissimi filii tui.

Haec iustitia revera nihil aliud est, quam indui peccatorem nuptiali veste iustitiae Christi, per imputationem, quod splendidissimo vestimento ita contegatur nostra iniustitia, ut imputari non possit, sed necessario condonetur: seu est imputatio persolutionis Christi, quae idem est ac nostri debiti aut iniustitiae abolitio. Ex hac iustitia et iustificatione recte Paulus excludit omni tempore omnia opera, virtutes ac qualitates hominis, sive acquisitas, sive donatas: ut in Abrahamo ex tali iustificatione excludit opera ante et post circumcisionem facta, et in Galatis iam habentibus Spiritum sanctum, ipsorum opera: Item sua etiam, quae in extrema die ad iudicium veniens afferet: et denique quaecumque quoquo modo lex praescribere aut exigere potest. Hanc iustitiam toties vocat fidei et Dei, eamque confert cum legali, quam legalem affirmat consistere in illa regula Dei: Quicunque perfecte fecerit omnia mandata, vivet in eis: seu in obedientia perfecta virtutum ac bonorum operum. At contra fidei iustitiam dicit esse, fide Christum apprehendi, eiusque iustitia aut merito nostra peccata tegi, non imputari, et condonari. Haec ipsa iustificatio, et ei opposita monachorum infusa describitur a Christo, in illis duobus in templo orantibus: quorum aliter quidem gratias Deo agebat de virtutibus sibi ab eo donatis, eisque se iustum coram Deo opinabatur: alter vero tantum precatione fidei mendicabat gratuitam debitorum condonationem, et propter Meschiam, qui quidem longe iustior altero a filio Dei pronunciatur.

Huic gratuitae iustitiae imputationis etiam alii Pharisaei et Iudaei noluerunt esse subiecti, volentes

-- 1090 --

327 statuere proptiam iustitiam operum ac meritorum. Hac iustitia est, per fidem, iustificata peccatrix mulier prae Simone Pharisaeo: et hac peccatores, publicani et meretrices praeveniunt sanctulos operarios in regno caelorum. Hac ut servaret peccatores, venit Christus in mundum.

De hac ipsa toties agitur, quoties vel promittitur vel petitur remissio peccatorum: quae toties per Christum, ac nomine Christi annunciatur ac inculcatur, tanquam illud primarium, per quod aeternam vitam consequamur. Haec est iustitia, quae revelatur sine lege per Evangelium, et de qua dicitur, quod sanguis Christi nos lavet ab omnibus peccatis, et quod iustificemur sanguine aut obedientia Christi, aut cognitione ipsius: Rom. 5. Isa. 53.

Alterum forum gratiae, novae obedientiae seu approbationis et iustificationis est, cum Deus agit cum reconciliatis, aut priore illa severa iustitia, ob Christi meritum, iustificatis seu absolutis. In hac agit Deus benignissime, tanquam cum filiis, tenuia principia aut primitias mutilas obedientiae perinde in optimam partem interpretans, ac cum pater pusilli et imbecilli filioli minima officiola et benefacta amplissimis laudibus celebrat, extollit ac remunerat, perinde ac si valde perfecta et praeclarissime peracta catorthomata essent, nihilque eis prorsus deesset.

In hac sane iustificatione aut Dei approbatione ita diligimur nos ac nostra opera in dilecto filio, ut etiam operum nostrorum crebro ratio habeatur, eaque non parum laudentur. Huc pertinet illud: Iustus est qui facit iustitiam. Et: Attendite ne faciatis iustitiam vestram coram hominibus. Huc pertinet infusa aut donata iustitia cum suis effectibus aut fructibus, ad quos nos in Christo conditi sumus, ut ambulemus in eis.

Ad hanc approbationem aut iustificationem referendae sunt omnes celebrationes iustitiae aut pietatis sanctorum, ut cum Zacharias et Elizabeth dicuntur iusti et irreprehensibiles fuisse coram Deo, ambulantes in omnibus mandatis Dei. Item cum Iosephus dicitur fuisse iustus: cum Moses, David et alii sancti viri nomine integritatis ac sinceritatis praedicantur: et denique quandocumque bonis operibus praemia promitttuntur.

Secundum hanc Paulus dicit se expectare coronam gloriae ac iustitiae, et secundum hanc probabit Christus sanctos in extremo iudicio: ex ea tanquam ex veris fructibus illam priorem agnoscens et indicans, in qua proprie salus nostra consistit: Matth. 25.

Haec iustitia est veluti consequens aut fructus illius prioris. Haec adeo tota innixa illi est, et supra eam fundata, ut sine ea plane nec ad momentum quidem consistere possit. Debet autem sane omnino consequi illam, iuxta Christi mandatum: Vade, et noli amplius peccare, ne quid tibi peius accidat. Ac verum certe est, si quis non vult ambulare secundum spiritum, sed secundum carnem: quod ille etiam fidem amittat, atque ita alteram quoque illam iustificationem, qua proprie servamur, perdat.

Qui ergo recte Scripturam secare volunt, haec duo fora iustificationis et approbationis Dei diligentissime distinguere debent, nec illa aut Scripturae dicta inter se nefarie commiscere.

Illustri autem similitudine, aut potius ex re ipsa sumpto discrimine declarari, ac veluti ante oculos depingi hae duae iustificationes possunt. Prior enim quidem talis est, quod Deus per eam peccatorem servum, imo potius inimicum suum, ob amplissimum meritum iustitiae filii, ipsi per fidem ac imputationem indutae, pro iusto accipit, approbat, et in filium adoptat, donans ei insuper spiritum adoptionis, per quem renovatur.

Haec vero posterior perinde est, ac cum benignissimus pater cum filiolis suis indulgentissime agit, eorum vel minima initia virtutum ac bonorum operum exosculans, ac praeclarissimis tum laudibus, tum et praemiis ornans. In hac approbatione novae obedientiae non requiritur perfecta legis impletio, sicut in altera: sed ac quiescit Deus in sedulo filiorum conatu.

Nec semel tantum aut raro illa prior iustificatio aut approbatio peragitur, sed subinde ad eam lege ac severa Dei iustitia nos citante, confugere cogimur: sicut Christus praecipit angelo Laodicensi, ne iactet suas divitias, sed extremam suam nuditatem ac deformitatem agnoscat, et ad ipsum confugiat, quo ab eo consequatur preciosissimas vestes, quibus suam nuditatem, turpitudines et dedecora contegat, Apocal. 3. et Ioan. in 1 Epistola affirmat: Quod si quis, quicunque demum is est, putet se carere peccato, seipsum fallat, et Deum mendacii arguat: sin autem agnoscat, et coram Deo confiteatur se esse peccatorem, petatque ab eo debitorum condonationem, is habeat apud Deum propitiatorem ac mediatorem, per quem facile condonationem consequatur.

Illam perpetuam iustificationem nos per mediatorem nostrum, fidei precatione omnibus horis mendicare iussit filius Dei, dicendo: Remitte nobis debita nostra.

Nefarie igitur faciunt Papistae, qui benignitate Dei abutentes, dicta Scripturae et etiam patrum, de hac posteriore iustificatione aut approbatione agentia, trahunt ad illam priorem, atque ita utramque corrumpunt, meritum Christi horribiliter obscurant, et denique innumeras animas aeterno exitio involvunt ac submergunt.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.