Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Non solum autem Iudaeis is ieiunandi modus fuit, sed et aliis Asiaticis populis, ut apud Homerum in tribus ultimis libris Iliad. Priamus mortem Hectoris tali ieiunio, talibusque cruciatibus luget, abstinet a cibo, sordide se induit, iacet in pulvere. Solatur autem eum Achilles ac hortatur, ut tandem comedat omissis illis cruciatibus, idque exemplo Niobes, quae, amissis omnibus liberis, post longam inediam seu ieiunium coacta sit cibum sumere. Sic et Latini luctum, aut ieiunium Virgilius describit:
It scissa veste Latinus
Coniugis attonitus fatis, urbisque ruina,
Caniciem immundo perfusam pulvere turpans
Multaque se incusat.
Nec recte sentiunt, mea sententia, ii, qui dicunt antiquis nihil aliud fuisse ieiunium, quam temperantem ac sobriam vitam. Ieiunaverunt enim quibusdam diebus Moses, Elias, Daniel, Christus, Apostoli, qui hauddubie semper sobrie ac temperanter vixerunt. Quanquam facile est videre ex 2. Sam. 1, Daniel. 10, Ionae 3, ieiunium longe durius quiddam, et tristius fuisse, quam sit vita temperans ac sobria. Sed haec de forma ieiunii sufficiant, quae tamen aliis causis explicatis erit notior.

|