Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Haec istis male philosophantibus respondisse nunc sufficiat, quando quidem de erroribus Philosophiae in rebus divinis, et quod solum verbum Dei veram eius cognitionem doceat, in oratione initio prioris Epist. ad Corinthios habitae, quae iam sub titulo De metis scientiarum edita est, abunde actum dictumque est. Nam recitare testimonia sacrarum Literarum, quae probant summam caecitatem hominis in rebus Sacris, non opinor nunc esse necesse, cum id alibi plene prolixeque contra nostri temporis luem pestemque Synergistarum saepius factum sit. Tantum ergo unum testimonium, non quidem ipsius Dei, quae isti non adeo magnifaciunt, recitabo: sed eius hominis, cuius solum nutum sibi oraculum esse statuunt. Ita ergo is inquit in quadam oratione de laude Hebraeae linguae: Nec iudiciis profanis ab hac sententia mentes pias abduci velim, si non sumus Epicurei, sed vere statuimus, aeternam mentem architectatricem rerum, et hanc in Ecclesia patefactam esse, in eductione populi Israelitici ex Aegypto, et deinde mortuis in vitam revocatis: et voluntatem illius aeternae mentis quaerendam esse non in Philosophia, aut in humanis iudiciis, sed in illis aeternis decretis, quae tot editis testimoniis proposita sunt, et quae filius resurrectione sua confirmavit: necesse est, nos decreta divina ex sermone Dei, quem Prophetae et Apostoli literis mandarunt, discere. Nec licet novas de Deo opiniones, et nova numina fingere, sicut finxerunt Ethnici, sicut Orpheus et Hesiodus: sed ex ipsius Dei sermone discendum est, qualis sit, quomodo agnosci, quibus officiis coli velit. Vere igitur Ecclesia est Grammatica interpres divini sermonis. Quod cum ita sit, perspicuum est, necessariam esse linguae Propheticae cognitionem, iis praesertim, qui (ut dixi) custodes sunt doctrinae caelestis, et quos alii indoctiores de locis obscuris consulunt. Haec ille de quaerendo Deo in suo libro oraculorum, quo sese patefecit, contra istorum θεομάχων gigantum furorem, qui sua industria, veluti coaceruatis montibus caelum irrito conatu scandere conantur.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.