Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Iactant aliqui Platonis stylum, tantamque esse eius dignitatem, elegantiam, copiam ac splendorem, praedicant, ut si Iupiter humano sermone uti voluisset, non alio (sicut et Varro de Musis Plautino sermone loquentibus scribit) quam illo usurus fuisset. Quanam vero lingua impurissimum Ethnicorum idolum loqui voluisset, ipsi Ethnici caeci ac duces caecorum viderint. Nos quidem scimus, hoc sermone verum, viventem ac omnipotentem Deum locutum esse, quin et quotidie nobiscum coram loqui, idque de summis rebus, nempe de sua gloria, nostroque tum aeterno, tum temporario exitio aut salute. Taceo nunc, quod eadem lingua olim primi nostri parentes et illi sanctissimi viri, per quos Deus veram religionem constituit, omnesque Prophetae, atque adeo ipsemet filius Dei locuti sint.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.