Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Huc accedit, quod cognitio Latini, aut etiam Graeci sermonis, ac Grammatices multiplicia adiumenta et compendia nobis affert. Sunt enim plurima omnibus linguis communia, ut nosse quid Grammatica, quid eius partes, quid oratio, quot orationis partes, quid earum singulae sint, quae nam earum accidentia, quid sit genus, coniugatio, modus, tempus, numerus, persona, declinatio, species, figura, multiplex nominum aut verborum diversitas, et quaealia in singulis partibus considerantur. Constructio quoque aliquousque in omnibus linguis convenit, sicut et alia plurima: quae cum cognita habeamus, solummodo nobis ea restant discenda, quae sunt huius linguae propria, in quibus tamen ipsis collatione aliarum linguarum aut Grammaticarum plurimum adiuvamur.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.