Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Sic in controversia de Evangelii definitione, proprietate ac discrimine a lege, in eo aliqui peccant, quod volunt cernere vocem Evangelii aliquoties in Scriptura totam doctrinam significare, ut se author eius definitionis, Anno 1548 in disputatione Isinderi, et in quadam declamatione de Ecclesia publice declaravit. Nolunt item videre in dicto, Lucae ultimo, unde ea definitio sumpta est, vocem Poenitentiae solam contritionem significare, quodque fides sub adiuncta praedicatione remissionis peccatorum contineatur. Item, quod volunt nec ipsi quidem, sicut nec Papistae, in Decalogo Synecdochen Hebraeam intelligere, eoque pueriliter somniant in Decalogo reprehendi tantum actiones ibi expresse nominatas: et denique quod nolunt expendere vocem Iohannis Apostoli, qui dicit, peccatum esse ἀνομίαν ideoque nihil pro peccato habendum, quod non pugnet cum lege, et vicissim reprehendatur ac oppugnetur a lege, quare omnia peccata necessario argui a lege.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.