Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

In argumento Latino Epistolae ad Rom. affirmat Luth. peccatum originale esse ipsum cor ac rationem cum omnibus suis viribus. Verba eius haec sunt: Restat ut quid vocabulo Peccati accipiendum sit, videamus. Peccatum in Scripturis non solum significat opus externum, sed totam illam vim et nativam energiam, incredulitatem seu cognatam pravitatem, qua ex veteri Adamo impellimur et rapimur ad peccandum: nempe cor ipsum pravum, et totam rationem cum omnibus etiam optimis et summis viribus suis, quibus nihil aliud possumus quam peccare: sic ut tunc facere peccatum dicamur, quando hac energia, ceu impetu quodam, toti ferimur et impellimur ad malum: neque ullum peccatum externum fit, nisi primum hac nativa vi totus homo totoque affectu ceu rotetur et transuersus auferatur ad peccandum. Hanc pravitatem cordis et propensionem nativam, hoc vitium, et hanc incredulitatem ceufontem et caput omnium peccatorum respicit Scriptura et Deus, quando de Peccato loquitur.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.