Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Quod si et statim a principio vocales cum consonantibus inventae non essent: tamen ipse quotidianus usus, parvulorumque instructio eo docentes deduceret, ut velut adiumenti causa notulas aliquot excogitarent, quibus pueros monerent, hîc tale aliquid, istic aliud, ibi rursus aliud subintelligendum, quae postea paulatim exculta, cum quid diligentius scribere voluissent, in usum adhibuissent. Nec est omnino credibile, in tanto regno, in tam variis politicis Ecclesiasticisque negotiis, in tanta praesertim fertilitate ingeniorum, non futuros aliquos fuisse, qui etiamsi non extarent, tamen propter infinita dubia, quae ex illa non satis clara scriptura oriri poterant, circa Davidis Salomonisque tempora aliquas notulas invenissent, quibus res clare signateque exprimerent, tamque varia dubia, quae quotidie orirentur, tollerent. Videmus enim, vel in Latinis, vel in Graecis scriptis, ubi cum nullae literae desint, omniaque expresse notentur, quam crebro de autoris sententia dubitetur. Vel iuristarum tam variae legum interpretationes, singularumque propemodum dictionum glossationes docere nos satis possunt, quam infinita dubia, erroresque ex eo scriptionis genere oriri potuissent. Proinde necesse est, aut a principio statim vocales una cum consonantibus inventas, aut certe non multo postea, ipsa necessitate sic exigente, ac veluti χειραγωγούσης ad rei inventionem, et non demum annis 236 post secundi templi destructionem (ut isti somniant) a quibusdam bellis homunculis Tiberitis.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.