Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Quod si quispiam homo tanti inventi author extitit, sive Adam ille fuerit, aut aliquis alius ingenio, longoque rerum usu caeteros mortales praecellens: si, inquam, quispiam talis videns magnam esse humanam imbecillitatem, nec posse omnia memoria teneri, quae tamen vitae utilia necessariaque esse videbantur, sive ea in religione, sive in artibus, sive in quotidianis negotiis sita essent, propterea omni studio cogitationeque in eam curam incubuerit, quo, quae praeclara utiliaque suis charissimis liberis auditoribusque traderet, ita notare posset, ut non facile abolerentur, sic, proculdubio, in sua illa investigatione progressus est. Primum animadvertit (Deo sine dubio ei praeeunte) quosdam sonitus in diversis vocibus sibi mutuo similes, eosdemque subinde reiterari, aliasque cum alio atque alio sonitu misceri. Deinde eam rem cum diligentius observare coepisset, ac prima et simplicissima elementa, et veluti fontes primos, ex quibus tanta vis vocum sonorumque componeretur, ac veluti scaturiret, κατὰ ἀνάλυσιν , ut in investigatione artium fit, scrutaretur: animadvertit tandem, non nimis multos esse simplices illos sonitus, sed concursionem ac commixtionem eorum esse infinitam. Postrem o hoc cum perspexisset, cogitavit parvulas se quasdam notulas illis simplicioribus sonitibus positurum, quibus illos notaret, quaeque ita inter se coniungi commiscerique possent, sicut ipsi sonitus inter se miscerentur.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.