Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Porro ne hoc quidem recte rem perpendenti valde videtur credibile, ausuros fuisse addere a pices Iudaeos. Etsi enim verum est in torquenda sententia valde audaces esse: tamen in servanda scriptione adeo sunt superstitiosi, ut si quae litera, fortasse etiam casu, aut suo loco mota fuit, aut paulo aliter picta, aut aliqua alicubi defuit, non ausint eam restituere. Sed si alicubi diversas lectiones invenerunt (quae tamen diversitas magis est in literis, quam in significatione) alteram in margine, alteram in textu scripserunt. Habent et pervulgatum dictum, nullam esse literam in lege, quin in ea magni montes pendeant: quod eorum nimis religiosam, vel potius superstitiosam diligentiam, in servanda sacrarum Literarum scriptione, satis testari potest. Nec recte faciunt, qui aliquando dicunt, veteris Testamenti textum a Iudaeis corruptum esse. Nam et eis falsum crimen impingunt, et Ecclesiae longe plus obsunt, quam volunt defendere, quam Iudaeis, quos parum caute oppugnant.

|