Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Verum ego contra hoc praecipuum eius fundamentum claris et perspicuis rationibus probare possum, nomen Iehova fuisse effabile. Exod. 3 quaerit Moyses, inquiens: Cum venero ad Israelitas, ac dicam, Deus vester misit me ad vos: quaerent, Quod est nomen eius? quid dicam eis? Respondit Deus: Dic, IEHOVA misit me ad vos. Hîc diserte quaerit Moyses de nomine dicendo, indicando seu effando Israelitis, et Deus ei hoc nomen IEHOVA, ut eloquatur et indicet Israelitis, praecipit. Ergo fuit nomen dicibile et fabile, eloquibile. Quid enim alioqui totus textus sonat, nisi Quod nomen eius dicam? Dic hoc, etc. Ergo fuit nomen dicibile, fabile, etc. Aut et Moyses et Deus (si sic dicere fas est) nugatur, et dicere, significat hîc tacere, non effari. Adhaec quid sibi vult Deus, cum toties Prophetae mandat, ut dicat: Sic dicit Iehova, etc. Cur praecipit, ut dicat, sic dicere Iehovam, si omnino Iehova pronunciari effarique non potest? Certe quic quid scriptile, id et effabile est. Cur enim alioqui scribuntur, quae scribuntur literis sonum significantibus, nisi ut effari sonarique possint?

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.