Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Tertio dicit, a Luca narrari tanquam rem novam et miram, quod Iesus, priusquam nasceretur, ab Angelo sit hoc nomine nominatus. Fuisse autem hoc nomen Iehosua, tunc tam pervulgatum, ut si a psittaco fuisset pronunciatum, non fuisset mirum. Sed fatemur ipsum sonum nominis, aut aliquem eo notari, non fuisse rem novam. Verum novum ac mirum fuit, iam illum nasciturum, cui summo iure, id nomen ac reipsa conveniat, etiam Angeli testimonio, id est, qui revera esset futurus servator a peccatis, qualis nemo antea usquam in orbe extiterat, nec postea erat futurus.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.