Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Secundo, inquitille, dicere Matthaeum, Salvatorem nostrum ideo vocatum esse Iesum, ut satisfieret prophetiae de puero vocando Emanuel: quare oportere nomen Iesu, significare Deum, sicut et Emanuel. Ad quod primum respondeo, Matthaeum nequaquam dicere, ideo eum sic vocatum, ut satisfaceret nomini Emanuel, sed dicit: Totum hoc ideo factum, ut impleatur prophetia Esaiae, etc. Quid est illud totum? nempe totus sermo Angeli, quod affirmat Mariam esse virginem, concepisse ex Spiritu S. parituram Servatorem mundi, etc. Id ut confirmetur, affertur prophetia de puero Emanuele ex Virgine nascituro. Ad haec revera Deum esse cum aliquo, significat ei esse adiutorem et servatorem, ut recte dici possit: Iste puer erit servator a peccatis, idem esse, quod Iste puer erit Deus nobiscum.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.