Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Hactenus ope Dei recitavi rationes multas, alias manifeste veras, alias verisimiles, indicantes, quod nomen nostri salvatoris ἰησοῦς ex Hebraeo יהשוע factum sit: iam eiusdem auxilio et Osiandri rationes contrarium asserentes, destruam. Primum dicit Osiander, in vetustissimis Hebraeorum monumentis nomen ἰησοῦς Iesus scribi sic ישו , Ieschu. Quae abbreviatio fieri non potest, ut ipse censet, ex Iehosua, sed potius ex יהשוה , nisi in contumeliam Christi studio Iudaei id fecissent: id autem non permissuros fuisse Christianos, sed contradicturos, imo ne in ipsum Deum.

|