Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Quare duplex huic loco probatio inest. Prior, quod verisimile est illos viros Iesum praefigurantes, ut rebus, ita et nominibus praefigurasse. Posterior, quod cum illi in translatione Septuaginta, quae et Apostolis familiaris fuit, ἰησοῦς Iesus appellantur, cum Hebraice vocati sint Iehosua: consequitur et Apostolos eorumque discipulos in nomine proprio Christi ad imitationem illius versionis fecisse ἰησοῦν Graecum ex Hebraeo. Atque ita usitatam sacris Literis eo tempore nomen Iehosua in Graecum sermonem transferendi rationem sequutos esse.

|