Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Tertio observandum est, quod cum Moses multa Dei nomina nosset, quae iam olim etiam apud Israelitas usitata fuerant: nihilominus quaerit de nomine Dei. Unde apparet, eum non de solo sono aut qualicunque nomine, quod Israelitis indicaret, laborasse: sed de tali quodam nomine, quo ipsi et toti populo quasi fundamentum aut scopus totius illius novi et praegrandis conatus aperiretur ac indicaretur. Nam alioqui quam facile erat dicere: Deus creator caeli et terrae, qui et maiorum vestrorum, praesertim patriarcharum, Abrahami, Isaaci et Iacobi, Deus fuit, misit me ad vos.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.