Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Ex quibus locis facile est perspicere, nomen Iehova in Ecclesia et Prophetis et populo esse intellectum pro proprio nomine illius Dei, qui se patribus revelarat, et qui Israeliticum populum ex Aegypto eduxerat. Atque ideo plerunque in sacris Literis sic legitur, Iehova, Deus Abraham, Deus Isaac, Deus Iacob, qui eduxit populum Israel ex Aegypto. Primum ponitur nomen proprium Dei, de quo disserit Scriptura, postea affirmatur, quod Iehova sit ille ipse Deus, qui dedit promissionem Abrahamo, Isaaco et Iacobo et qui populum Israeliticum ex Aegypto eduxit. Saepe tamen etiam solum Iehova scriptum invenitur.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.