Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Revelat igitur se hoc nomine per Mosen, quod sit Iehova Deus Abraham, Isaac et Iacob, qui eduxit populum Israeliticum ex Aegypto. Atque id nomen tanquam proprium veri Israelitarum Dei in Ecclesia usque ad Christi adventum permansit, ut est scriptum Esa. 24, Ego Iehova, illud est nomen meum. Et Ierem. 32, Iehova exercituum est nomen eius. Et Amos 9, Iehova est nomen eius. Item 1. Reg. [18.] dixit Elias ad populum: Quousque vos claudicatis in utrumque latus: si Iehova est Deus, sequimini eum: quod si Baal Deus, eum sequimini. Et eodem cap. paulo post exclamat populus, Iehova est Deus, Iehova est Deus.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.