Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Sic et Isaiae prophetia de Emanuele praedicto prorsus non sensu tantum, sed et pene ipso nomine congruit cum hac Mosis de Iehova. Nam sicut hic verus Dei filius dicit, Ego Ero illud benedictum semen: ita ibi in Isaia clarius exponens dicit, Puerum illum nasciturum, id est, benedictum semen vocatum iri Emanuel, nobiscum Deus: id est, Christus filius Dei promiserat olim se fore nobiscum, nos liberando non tantum ab Aegyptiis, sed multo magis in extremis diebus condonationem peccatorum et poenarum aeternarum nobis per incarnationem et passionem suam impetrando: ac in eius promissionis confirmationem semet Iehova. i. verus Deus Erit, cognominaverat: Nunc ergo scitote, et accipite adhuc clarius, quod istius liberatoris pueri nomen erit Emanuel. Ibi. n. vere Deus nobis Erit vobiscum, vos รข spiritualibus Pharaonibus potenter suo sacrificio passionis liberans, et in terram promissionis traducens.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.