Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Verba prioris loci sunt haec: Et ait Moses ad Deum: Ecce ego veniens ad filios Israel, dicam, Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Et si dixerint ad me, Quod est nomen eius? quid dicam eis? Et respondit Deus: אהיה אשר אהיה Ero, quod Ero, Et ait: Sic dices ad filios Israel, אהיה Ero misit me ad vos Et rursus dixit Deus ad Mosen: Sic dices ad filios Israel, יהרה Erit, Deus patrum vestrorum, Deus Abraham Deus Isaac, et Deus Iacob, misit me ad vos. Hoc est nomen meum in perpetuum, et hoc est memoriale meum in generationem et generationem. Vade et congrega seniores Israel, dicesque ad eos, יהוה Dominus, vel Erit, Deus patrum vestrorum misi me ad vos, dicens: Visitando visitavi vos. Notum vero est, idem thema aut verbum esse הוה et היה haia et hava, quod esse significat.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.