Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Hunc agit tandem ex sinu caelestis patris plenum gratia et veritate, tantaque gloria, quanta unigenitum filium Dei decuerit ornatum prodiisse, et hominem aut carnem factum esse. Illum igitur esse vere vitam ac lucem hominum, atque adeo unicum fontem lucis, vitae et iustitiae, ex cuius plenitudine omnes haurire cogamur. Proinde cum sancti veteris Testamenti in Scriptura narrantur quaerere apud Deum remissionem peccatorum, sciamus eos quaerere eam apud eum non tantum ut apud iudicem, aut summum

-- 1115 --

352 dominum: sed etiam tanquam apud mediatorem, tanquam ubi sit etiam meritoria causa. Sicut Isaias dicit: Propter me, propter me, ego deleo tua peccata. Item: Fecisti me laborare in peccatis tuis. Sic in eodem propheta Deus, cap. 46, et alias, suam iustitiam ac salutem pollicetur, seque peccatores iustificare asserit. Idem et Ieremias dicit, repetens, Iehovam fore iustitiam nostram, non Leviticas victimas.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.