Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.
Est etiam ille locus Pauli 1 Corinthior. 4, tum grandis, tum vehemens, tum plenus: cuius haec verba sunt: Quid enim te diiudicat? Quid autem habes quod non accepisti? Quod si etiam accepisti, quid gloriaris quasi non acceperis? Iam saturi estis, iam ditati estis, absque nobis regnum adepti estis. Et utinam sane regnaveritis, ut et nos simul vobiscum conregnemus. Arbitror enim, quod Deus nos qui sumus Apostoli, postremos ostenderit, tanquam morti addictos. Quoniam spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus. Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes per Christum: nos imbecilles, vos autem validi: vos clari, nos contempti. Ad hoc usque tempus et esurimus et sitimus, et nudi sumus, et colaphis caedimur: et incertis vagamur sedibus, et laboramus operantes propriis manibus. Male audientes, benedicimus: persecutionem patientes, sustinemus. Conviciis affecti, obsecramus. Velute excrementa mundi facti sumus omnium reiectamentum ad hunc usque diem, etc. Ubi sermo est grandis: primum, quia res sunt grandes, extrema nuditas generis humani, fastus Corinthiorum, et Apostolorum miseria. Verba quoque sunt grandia ratione significationis, Gloriaris, saturati, ditati, regnastis, Apostoli omnium miserrimi, morti addicti, spectaculum mundo, angelis et hominibus, stulti, prudentes, gloriosi, ignominiosi: et aliae, etc. Vehemens etiam oratio et ardens est, quia urget primum acribus interrogationibus totum hominem omni spirituali bono penitus spoliantibus et simul obiurgantibus, sunt vero tales interrogationes multo acriores simplicibus affirmationibus aut negationibus: deinde quasi sarcasmis quibusdam, Iam saturati estis, iam ditati estis, etc. postremo comparatione suae durae sortis ac militiae odiose premit Corinthios, quasi ipse tantus Apostolus multo duriorem sortem sustineat, ipsis multoque sit abiectior.
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
|