Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Aliam praeterea simplicis et illaborati Apostolici styli rationem indicans, superiore nihil inferiorem Cyrensis episcopus S. Theodoritus libro de Evangelicae veritatis cognitione contra Graecos 8, piissime et doctissime scribens: Non sunt vobis, ait, sacrae Literae contemnendae, รด viri Graeci: quoniam superfluo sermonis apparatu minus utantur: sed nudam pulchritudinem veritatis, et tamen emicantem vobis proponant. pronum siquidem fuit et quam facillimum sapientiae fonti, qui profanis impiisque hominibus eam qua tantopere gloriantur, eloquentiam dedit, vel Platone facundiores, vel acriores Demosthene, vel rotundiores Thucydide vel Aristotele, et Chrysippo cudendis insolubilibus syllogismis a cutiores efficere veritatis praecones. Caeterum locuples illa liberalissimaque divinitas noluit quinque solum, decemve aut quindecim, centumve aut ducentos homines aquis salutaribus recreari, sed cunctas affatim tum Graecas tum Barbaras nationes: neque solum homines literarum studiis innutritos, sed sutores iuxta textoresque, fabros item ferrarios, caeterosque manuales artifices, praeterque hos ipsos etiam mendicos, agricolas, lignatores: feminas quoque tum divitiis affluentes, tum manuum suarum studio parce ac duriter victitantes. Eamque ob rem piscatorum publicanorumque ac sutoris (nimirum Pauli, de quo Act. 18 scribitur, quod aulaea consuerit sive contexuerit) ministerio usus protulit hominibus salutarem divinamque doctrinam, nequaquam linguis immutatis, quibus verbi sui praecones ab initio usi fuerunt: sed per eas tamen praenitentis sapientiae rivos effundens, non aliter quam si quis odoris vinum, saporisque suavissimi convivis suis apponat, quod tamen phialis poculisque infundat, minus eleganter affabreque insculptis. nihilo enim secius qui sitientes accumbunt, vino se imbuunt, neque poculorum materiam artificiumve inspiciunt: sed valde potius admirantur, quod eloquentiae sacris minus initiati, horumque alii vel a pueris solam piscationem edocti, alii vero publicanorum trapezis assisteri consueti (sicut hic noster Matthaeus) illico prodierint ministri divinarum rerum, super caelestiumque bonorum dispensatores, praesidia in adversis rebus, claraque luminaria: quae non unam modo gentem lumine illustrarunt, sed quodcunque sol hic quem cernimus iubare suae lucis illustrat. Haec hactenus ex Theodorito.

Vade retro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.