Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Utroque usus est Matthaeus. Verbis utitur, quibus in historia uti convenit, simplicibus, planis, propriis, et minime obscuris, cumque lenitate quadam aequabili profluentibus. Ut enim in rerum tractatione operosas rerum, personarum, temporum locorumque descriptiones, causarum item discussiones elaboratas, et alia his similia historiae ornamenta in profanis historiis sparsim magno cum splendore adhibita, nihil moratur Matthaeus: ita in verborum compositione phaleras et exornationes Rhetoricas, picturata verba et splendida non adhibet. Spiritui Christi sese praebuit organum, et quod ille revelavit et suggessit, ipse calamo suo profudit. Est autem spiritus Christi modestus, simplex, integer, incoinquinatus et apertus: idcirco dictio quoque eius, qua usus est Matthaeus, pura est, et ab omni inflatione sive affectione humanae superbiae alienissima. Intellexit scriptor divinissimus, non linguam expolitam fore docte strepentem: sed Spiritum sanctum intus efficaciter agentem, operari salutem. Unde vero et religiosissime in omni disciplinarum genere eruditissimus et exercitatissimus Caesareae Palaestinae episcopus Eusebius: Venerabiles, inquit, et vere Deo digni Apostoli Christi, cum essent in omnibus puritate vitae et animi virtutibus clari, non magni pendebant sermonis ornatum, quippe in quibus anima erat divinis ornata virtutibus, simul et signorum gratia, quae eis a Domino nostro IESU Christo concessa fuerat, confidentes, non in suasoriis humanae sapientiae verbis summam praedicationis Dominicae collocabant: sed in ostensione Spiritus et virtute, per quam mirabilibus consummatis, et verborum suorum fide facta, universo orbi regni caelorum scientiam tradiderunt: parvi ducentes plures libros condere, quod huiusce modi praedicationis assertio non argumento humani sermonis, sed adstipulatione divinae virtutis indigeat. Haec Eusebius. Eusebio autem maior et sanctior eruditiorque doctor gentium Paulus, similiter de elocutione sive dictione Apostolica sermonem contexens: Cum venirem ad vos, inquit, in Graeciam, non veniebam cum eminentia sermonis aut sapientiae, annuncians vobis verbum Dei. Nam praedicatio mea non erat in persuasoriis humanae sapientiae verbis, sed in ostentatione spiritus et potentiae: ut fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in potentia Dei.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.