Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Hîc si quis, ut ita dixerim, imperite peritus artis eloquentiae praecepta Apostolum secutum fuisse contendat, nonne a Christianis doctis indoctisque ridebitur? Et tamen agnoscitur hic figura, quae κλίμαξ , climax Graece, Latine vero a quibusdam est appellata Gradatio, quoniam scalam dicere noluerunt, cum verba vel sensa connectuntur alterum ex altero: sicut hîc, ex tribulatione patientiam, ex patientia probationem, exprobatione

-- 1028 --

265 spem connexam videmus. Agnoscitur et aliud decus, quoniam post aliqua pronunciationis voce singula finita, quae nostri membra et caesa, Graeci autem κῶλα καὶ κόμματα vocant, se quitur ambitus sive circumitus, quam περίοδον , periodon illi appellant, cuius membra suspenduntur voce dicentis, donec ultima finiantur: Nam eorum quae praecedunt circumitum, membrum illud est primum, quoniam tribulatio patientiam operatur, secundum, patientia autem probationem: tertium, probatio vero spem. Deinde subiungitur ipse circumitus, qui tribus peragitur membris: quorum primum est, Spes autem non confundit: secundum, Quia charitas Dei diffusa est in cordibus nostris: tertium, Per Spiritum sanctum qui datus est nobis. At haec atque huiuscemodi in elocutionis arte traduntur. Sicut ergo Apostolum praecepta eloquentiae secutum fuisse non dicimus, ita quoque quod eius sapientiam secuta sit eloquentia, non negamus. Scribens ad Corinthios in secunda epistola redarguit quosdam, qui erant ex Iudaeis pseudoapostoli, eique detrahebant. Et quoniam seipsum praedicare compellitur, hanc velut sibi insipientiam tribuens, quam sapienter dicit, quamque eloquenter? Sed comes sapientiae, dux eloquentiae: illam sequens, istam praecedens, et sequentem non respuens. Iterum dico, inquit, ne quis me existimet insipientem esse, alioquin velut insipientem suscipite me, ut et ego modicum quid glorier. Quod loquor non loquor secundum Deum, sed quasi in stulticia in hac substantia gloriae: quoniam quidem multi gloriantur secundum carnem et ego gloriabor. Libenter enim sustinetis insipientes, cum sitis ipsi sapientes. Toleratis enim, si quis vos in servitutem redigit, si quis devorat, si quis accipit, si quis extollitur, si quis in faciem vos caedit. Secundum ignobilitatem dico, quasi nos infirmati simus.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.