Croatiae auctores Latini: inventa  
   domum |  quaere alia! |  qui sumus? |  index auctorum |  schola et auxilia |  scribe nobis, si corrigenda inveneris!  
Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Si vis in lexico quaerere, verbum elige et clavem 'd' in claviatura preme.

Vade retro

Vade porro

Verum ut idea sacri sermonis aliquanto clarius pateat, D. Augustini de ea censuram ex 4 De doctrina Christiana adscribemus, in quorum initio dicuntur quaedam de doctoris officio: quae cum sint utilia, nolui excludere, inquit igitur ille: Debet igitur divinarum Scripturarum tractator et doctor, defensor rectae fidei, ac debellator erroris, et bona docere, et mala dedocere: atque in hoc opere sermonis conciliare aversos, remissos erigere, nescientibus quid agatur, quid expectare debeant intimare. Ubi autem benevolos, intentos, dociles aut invenerit aut ipse fecerit, caetera peragenda sunt, sicut causa postulat.

-- 1027 --

264 Si docendi sunt, qui audiunt, narratione faciendum est: si tamen indigeat, ut res de qua agitur, innotescat. Ut autem quae dubia sunt, certa fiant, documentis adhibitis ratiocinandum est: si vero quia audiunt, monendi sunt potius quam docendi, ut in eo quodiam sciant, agendo non torpeant, et rebusas. sensum, quas veras esse fatentur, accommodent, maioribus dicendi viribus opus est. Ibi obsecrationes et increpationes, concitationes et coercitiones, et quaecunque alia valent ad commovendos animos, sunt necessaria. Et haec quidem cuncta quae dixi, omnes fere homines in iis quae loquendo agunt, facere non quiescunt.

Vade retro

Vade porro


Vlacic Ilirik, Matija (1520-1575) [1581]: Clavis scripturae sacrae, pars secunda, versio electronica, 600000 verborum, ed. Neven Jovanovic [genus: prosa - tractatus; prosa - vocabularium; poesis - elegia; poesis - epigramma] [numerus verborum] [flacius-m-clavis-2.xml].
Powered by PhiloLogic

Creative Commons License
Zbirka Croatiae auctores Latini, rezultat Znanstvenog projekta "Digitalizacija hrvatskih latinista", dostupna je pod licencom
Creative Commons Imenovanje-Nekomercijalno-Dijeli pod istim uvjetima 3.0 Hrvatska.
Za uporabe koje prelaze okvire ove licence obratite se voditelju projekta.